
ctum est, quod estis vos. 18Nemo se sedu-
cat: si quis videtur inter vos sapiens esse in
hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. 19Sa-
pientia enim huius mundi, stultitia est
apud
Deum. Scriptum est enim: Comprehendam
sapientes in astutia eorum. 20Et iterum: Do-
minus novit cogitationes sapientium quo-
niam vanae sunt. 21Nemo itaque glorietur
in hominibus. 22Omnia enim vestra sunt, si-
ve Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive
mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia,
sive futura: omnia enim vestra sunt: 23vos
autem Christi: Christus autem Dei.
Cap. IIII
1Sic nos existimet homo ut ministros
Christi: et dispensatores mysteriorum
Dei. 2Hic iam quaeritur inter dispensatores
ut fidelis quis inveniatur. 3Mihi autem pro
minimo est ut a vobis iudicer, aut ab hu-
mano die: sed neque meipsum iudico. 4Ni-
hil enim mihi conscius sum, sed non in hoc
iustificatus sum: qui autem iudicat me, Do-
minus est. 5Itaque nolite ante tempus iu-
dicare, quoadusque veniat Dominus: qui et
illuminabit abscondita tenebrarum, et ma-
nifestabit consilia cordium: et tunc laus erit
unicuique a Deo. 6Haec autem, fratres, trans-
figuravi in me et Apollo, propter vos: ut in
nobis discatis, ne supra quae scriptum est,
unus adversus alterum iufletur pro alio. 7Quis
enim te discernit? Quid autem habes quod
non accepisti? Si autem accepisti, quid glo-
riaris quasi non acceperis? 8Iam saturati estis,
iam divites facti estis: sine nobis regnatis:
et utinam regnetis, ut et nos vobiscum re-
gnemus. 9Puto enim quod
Deus nos Apo-
stolos novissimos ostendit, tamquam morti
destinatos: quia spectaculum facti sumus
mundo, et Angelis, et hominibus. 10Nos
stulti propter Christum, vos autem pruden-
tes in Christo: nos infirmi, vos autem for-
tes: vos nobiles, nos autem ignobiles. 11Us-
que in hanc horam et esurimus, et sitimus,
et nudi sumus, et colaphis caedimur, et in-
stabiles sumus, 12et laboramus operantes ma-
nibus nostris: maledicimur, et benedici-
mus: persecutionem patimur, et sustinemus:
13blasphemamur, et obsecramus: tamquam
purgamenta huius mundi facti sumus, om-
nium peripsema usque adhuc. 14Non ut con-
fundam vos, haec scribo, sed ut filios meos
charissimos moneo. 15Nam si decem mil-
ia paedagogorum habeatis in Cristo: sed
non multos patres. Nam in Christo Iesu per
Evangelium ego vos genui. 16Rogo ergo
vos, imitatores mei estote, sicut et ego Chri-
sti. 17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est
filius meus charissimus, et fidelis in Domi-
no: qui vos commonefaciet vias meas, quae
sunt in Christo Iesu, sicut ubique in omni
Ecclesia doceo. 18Tamquam non venturus
sim ad vos, sic inflati sunt quidam. 19Ve-
niam autem ad vos cito, si Dominus volue-
rit: et cognoscam non sermonem eorum,
qui inflati sunt, sed virtutem. 20Non enim
in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
21Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in
charitate et spiritu mansuetudinis?
Cap. V
1Omnino auditur inter vos fornicatio,
et talis fornicatio, qualis nec inter Gen-
tes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
2Et vos inflati estis: et non magis luctum
habuistis ut tollatur de medio vestrum qui
hoc opus fecit. 3Ego quidem absens cor-
pore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut
praesens, eum, qui sic operatus est, 4in no-
mine Domini nostri Iesu Christi, congre-
gatis vobis et meo spiritu, cum virtute Do-
mini nostri Iesu,
5tradere huiusmodi satanae
in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in
die Domini nostri Iesu Christi. 6Non est
bona gloriatio vestra. Nescitis quia mo-
dicum fermentum totam massam corrum-
pit? 7Expurgate vetus fermentum, ut sitis
nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim
Pascha nostrum immolatus est Christus.
8Itaque epulemur: non in fermento veteri,
neque in fermento malitiae, et nequitiae: sed in
azymis sinceritatis, et veritatis. 9Scripsi vobis
in epistola: Ne commisceamini fornica-
riis. 10Non utique fornicariis huius mundi, aut
pagina successiva »