
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 1110
autem habens veniendi ad vos ex multis iam
praecedentibus annis: 24cum in Hispaniam pro-
ficisci coepero, spero quod praeteriens videam
vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum
ex parte fruitus fuero. 25Nunc igitur profici-
scar in Ierusalem ministrare sanctis. 26Pro-
baverunt enim Macedonia, et Achaia colla-
tionem aliquam facere in pauperes sancto-
rum, qui sunt in Ierusalem. 27Placuit enim
eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritua-
lium eorum participes facti sunt Gentiles: de-
bent et in carnalibus ministrare illis. 28Hoc
igitur cum consummavero, et assignavero
eis
fructum hunc: per vos proficiscar in Hi-
spaniam. 29Scio autem quoniam veniens ad
vos, in abundantia benedictionis Evangelii
Christi veniam. 30Obsecro ergo vos fratres
per Dominum nostrum Iesum Christum, et
per charitatem Sancti Spiritus, ut adiuvetis
me in orationibus vestris pro me ad Deum,
31ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea,
et obsequi mei oblatio accepta fiat in Ie-
rusalem sanctis, 32ut veniam ad vos in gau-
dio per voluntatem Dei, et refrigerer vo-
biscum. 33Deus autem pacis sit cum omni-
bus vobis. Amen.
Cap. XVI
1Commendo autem vobis Phoeben so-
rorem nostram, quae est ministerio
Ecclesiae, quae est Cenchris: 2ut eam susci-
piatis in Domino digne sanctis: et assistatis
ei in quocumque negotio vestri indiguerit:
etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi
ipsi. 3Salutate Priscam, et Aquilam adiu-
tores meos in Christo Iesu; (4qui pro anima
mea suas cervices supposuerunt: quibus non
solus ego gratias ago, sed et cunctae eccle-
siae Gentium)5 et domesticam Ecclesiam eo-
rum. Salutate Epaenetum dilectum mihi,
qui est primitivus Asiae in Christo. 6Salu-
tate Mariam, quae multum laboravit in vo-
bis. 7Salutate Andronicum, et Iuniam co-
gnatos, et concaptivos meos: qui sunt nobi-
les in Apostolis, qui et ante me fuerunt in
Christo. 8Salutate Ampliatum dilectissimum
mihi in Domino.
9Salutate Urbanum adiu-
torem nostrum in Christo Iesu, et Stachyn
dilectum meum. 10Salutate Apellem probatum
in Christo. 11Salutate eos, qui sunt ex Ari-
stoboli domo. Salutate Herodionem co-
gnatum meum. Salutate eos, qui sunt ex
Narcissi domo, qui sunt in Domino. 12Sa-
lutate Tryphaenam, et Tryphosam: quae labo-
rant in Domino. Salutate Persidem charis-
simam, quae multum laboravit in Domino.
13Salutate Rufum electum in Domino, et ma-
trem eius, et meam. 14Salutate Asyncritum,
Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen:
et qui cum eis sunt, fratres. 15Salutate Philo-
logum, et Iuliam, Nereum, et sororem eius, et
Olympiadem, et omnes, qui cum eis sunt,
sanctos. 16Salutate invicem in osculo san-
cto. Salutant vos omnes Ecclesiae Christi.
17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos,
qui dissensiones, et offendicula praeter do-
ctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et de-
clinate ab illis. 18Huiuscemodi enim Chri-
sto Domino nostro non serviunt, sed suo
ventri: et per dulces sermones, et benedictio-
nes seducunt corda innocentium. 19Vestra
enim obedientia in omnem locum divulgata
est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sa-
pientes esse in bono, et simplices in malo.
20Deus autem pacis conterat Satanam sub
pedibus vestris velociter. Gratia Domini
nostri Iesu Christi vobiscum. 21Salutat vos
Timotheus adiutor meus, et Lucius, et Ia-
son, et Sosipater cognati mei. 22Saluto vos
ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domi-
no. 23Salutat vos Gaius hospes meus, et uni-
versa Ecclesia. Salutat vos
Erastus arca-
rius civitatis, et Quartus, frater. 24Gratia Do-
mini nostri Iesu Christi cum omnibus vo-
bis. Amen. 25Ei autem, qui potens est vos
confirmare iuxta Evangelium meum, et prae-
dicationem Iesu Christi, secundum revela-
tionem mysterii temporibus aeternis taciti,
26(quod nunc patefactum est per Scripturas
Prophetarum secundum praeceptum aeterni
Dei, ad obeditionem fidei) in cunctis Genti-
bus cogniti, 27soli sapienti Deo, per Iesum
Christum, cui honor, et gloria in saecula sae-
culorum. Amen.
pagina successiva »