La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1086


num esse simile. 30Et tempora quidem hu-
ius ignorantiae despiciens Deus, nunc an-
nunciat hominibus ut omnes ubique poeni-
tentiam agant, 31eo quod statuit diem, in
quo iudicaturus est orbem in aequitate, in
viro, in quo statuit, fidem praebens omni-
bus, suscitans eum a mortuis. 32Cum audis-
sent autem resurrectionem mortuorum, qui-
dam quidem irridebant, quidam vero dixe-
runt: Audiemus te de hoc iterum. 33Sic Pau-
lus exivit de medio eorum. 34Quidam ve-
ro viri adhaerentes ei, crediderunt: in qui-
bus et Dionysius Areopagita, et mulier no-
mine Damaris, et alii cum eis.

Cap. XVIII

1Post haec egressus ab Athenis, venit Co-
rinthum: 2et inveniens quendam Iudaeum
nomine Aquilam, Ponticum genere, qui
nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxo-
rem eius, (eo quod praecepisset Claudius di-
scedere omnes Iudaeos a Roma) accessit ad
eos. 3Et quia eiusdem erat artis, manebat
apud eos, et operabatur: (erant autem sce-
nofactoriae artis.) 4Et disputabat in syna-
goga per omne sabbatum, interponens no-
men Domini Iesu, suadebatque Iudaeis, et
Graecis. 5Cum venissent autem de Mace-
donia Silas et Tomotheus, instabat verbo
Paulus, testificans Iudaeis esse Christum Ie-
sum. 6Contradicentibus autem eis, et
blasphemantibus, excutiens vestimenta sua,
dixit ad eos: Sanguis vester super caput ve-
strum: mundus ego, ex hoc ad Gentes va-
dam. 7Et migrans inde, intravit in domum
cuiusdam, nomine Titi Iusti, colentis Deum,
cuius domus erat coniuncta synagogae.
8Crispus autem archisynagogus credidit do-
mino cum omni domo sua: et multi Co-
rinthiorum audientes credebant, et bapti-
zabantur. 9Dixit autem Dominus nocte
per visionem Paulo: Noli timere, sed loque-
re, et ne taceas: 10propter quod ego sum te-
cum: et nemo apponentur tibi ut noceat te:
quoniam populus est mihi multus in hac
civitate. 11Sedit autem ibi annum et sex
menses, docens apud eos verbum Dei. 12Gal-
lione autem proconsule Achaiae, insurrexe-
runt uno animo Iudaei in Paulum, et ad-
duxerunt eum ad tribunal, 13dicentes: Quia
contra legem hic persuadet hominibus co-
lere deum. 14Incipiente autem Paulo ape-
rire os, dixit Gallio ad Iudaeos: Si quidam
esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum
o viri Iudaei, recte vos sustinerem. 15Si ve-
ro quaestiones sunt de verbo, et nominibus,
et lege vestra, vos ipsi videritis: Iudex ego
horum nolo esse. 16Et minavit eos a tribuna-
li. 17Apprehendentes autem omnes Sosthe-
nem principem synagogae, percutiebant
eum ante tribunal: et nihil eorum Gal-
lioni curae erat. 18Paulus vero cum adhuc
sustinuisset dies multos, fratribus valefa-
ciens, navigavit in Syriam, (et cum eo Pri-
scilla, et Aquila) qui sibi totonderat in cen-
chris caput: habebat enim votum. 19Deve-
nitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse
vero ingressus synagogam, disputabat cum
Iudaeis. 20Rogantibus autem eis ut amplio-
ri tempore maneret, non consensit, 21sed va-
lefaciens, et dicens, Iterum revertar ad vos
Deo volente, profectus est ab Epheso.
22Et descendens Caesaream, ascendit, et salu-
tavit Ecclesiam, et descendit Antiochiam.
23Et facto ibi aliquanto tempore profectus
est, perambulans ex ordine Galacticam regio-
nem, et phrygiam, confirmans omnes
discipulos. 24Iudaeus autem quidam, Apol-
lo nomine, Alexandrinus genere, vir elo-
quens, devenit Ephesum, potens in scriptu-
ris. 25Hic erat edoctus viam Domini: et
fervens spiritu loquebatur, et docebat dili-
genter ea, quae sunt Iesu, sciens tantum ba-
ptisma Ioannis. 26Hic ergo coepit fiduciali-
ter agere in synagoga. Quem cum audis-
sent Priscilla et Aquila, assumpterunt
eum, et diligentius exposuerunt ei viam
Domini. 27Cum autem vellet ire acha-
iam, exhortati fratres, scripserunt discipu-
lis ut susciperent eum. Qui cum venisset,
contulit multum his, qui crediderant.
28Vehementer enim Iudaeos revincebat pu-
blice, ostendens per Scripturas, esse Chri-
stum Iesum.


pagina successiva »