
omnes viduae flentes, et ostendentes ei tu-
nicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas.
40Eiectis autem
omnibus foras: Petrus po-
nens genua oravit: et conversus ad corpus,
dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos
suos: et viso Petro, resedit. 41Dans autem
illi manum, erexit eam. Et cum vocasset san-
ctos, et viduas, assignavit eam vivam. 42No-
tum autem factum est per universam Iop-
pen: et crediderunt multi in Domino. 43Fa-
ctum est autem ut dies multos moraretur
in Ioppe, apud Simonem quendam coria-
rium.
Cap. X
1Vir autem quidam erat in Caesarea, no-
mine Cornelius, Centurio cohortis,
quae dicitur Italica, 2religiosus, ac timens
Deum cum omni domo sua, faciens elee-
mosynas multas plebi, et deprecans Deum
semper: 3is vidit in visu manifeste, quasi ho-
ra diei nona, Angelus Dei introeuntem ad
se, et dicentem sibi, Corneli. 4At ille intuens
eum, timore correptus, dixit: quid est, Do-
mine? Dixit autem illi: Orationes tuae,
et
eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam
in conspectu Dei. 5Et nunc mitte viros in
Ioppen, et accersi Simonem quondam, qui
cognominatur Petrus: 6hic hospitatur apud
Simonem quondam coriarium, cuius est do-
mus iuxta mare: hic dicet tibi quid te opor-
teat facere. 7Et cum discessisset Angelus,
qui loquebatur illi, vocavit duos domesti-
cos suos, et militem metuentem Dominum
ex his, qui illi parebant. 8Quibus cum nar-
rasset omnia, misit illos in
Ioppen. 9Postera
autem die iter illis facientibus, et appropin-
quantibus civitati, ascendit Petrus in supe-
riora ut oraret circa horam sextam. 10Et cum-
furiret, voluit gustare. Parantibus autem
illis, cecidit super eum mentis excessus: 11et
vidit caelum apertum, et descendens vas
quoddam, velut linteum magnum, quat-
tuor initiis submitti de caelo in terram, 12in
quo erant omnia quadrupedia, et serpentia
terrae, et volatilia caeli. 13Et facta est vox ad
eum: Surge Petre, occide, et manduca.
14Ait autem Petrus: Absit Domine, quia
numquam manducavi omne commune, et
immundum. 15Et vox iterum fecondo ad
eum: Quod Deus purificavit, tu commune
ne dixeris. 16Hoc autem factum est per ter:
et statim receptum est vas in caelum. 17Et
dum intra se haesitaret Petrus quidnam es-
set visio, quam vidisset: ecce viri, qui missi
erant a Cornelio, inquirentes domum si-
monis, astiterunt ad ianuam. 18 Et cum vocas-
sent, interrogabant, si Simon, qui cognomi-
natur Petrus, illic haberet hospitium. 19Petro
autem cogitante de visione, dixit Spiritus
ei: Ecce viri tres quaerunt te. 20Surge itaque,
descende, et vade cum eis nihil dubitans:
quia ego misi illos. 21Descendens autem Pe-
trus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem
quaeritis: quae causa est, propter quam veni-
stis? 22Qui dixerunt: Cornelius Centurio,
vir iustus, et timens Deum, et
testimonium
habens ab universa gente Iudaeorum, respon-
sum accepit ab Angelo sancto accersire te
in domum suam, et audire verba abs te. 23In-
troducens ergo eos, recepit hospitio. Sequen-
ti autem die surgens profectus est cum illis:
et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati
sunt eum. 24Altera autem die intrivit cae-
saream. Cornelius vero expectabat illos,
convocatis cognatis suis, et necessariis ami-
cis. 25Et factum est cum introisset Petrus,
obvius venit ei Cornelius, et procidens ad
pedes eius adoravit. 26Petrus vero levavit
eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum.
27Et loquens cum illo intravit, et inventi mul-
tos, qui convenerant: 28dixitque ad illos: Vos
scitis quomodo abominatum fit viro Iudaeo
coniungi, aut accedere ad alienigenam: sed
mihi ostendit Deus, neminem communem
aut immundum dicere hominem. 29Propter
quod sine dubitatione veni accersitus. In-
terrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
30Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque
ad hanc horam, orans eram hora nona in
domo mea, et ecce vir stetit ante me in ve-
ste candida, et ait: 31Corneli, esaudita est
oratio tua, et eleemosynae tuae commemo-
ratae sunt in conspectu Dei. 32Mitte ergo
pagina successiva »