
exterminabitur de plebe. 24Et omnes pro-
phetae a Samuel, et deinceps, qui locuti
sunt, annunciaverunt dies istos. 25Vos estis
filii prophetarum et testamenti, quod di-
sposuit Deus ad patres nostros, dicens ad
Abraham: et in semine tuo benedicentur
omnes familiae terrae. 26Vobis primum Deus
suscitans Filium suum, misit eum benedicen-
tem vobis; ut convertat se unusquisque a
nequitia sua.
Cap. IIII
1Loquentibus autem illis ad populum,
supervenerunt sacerdotes, et magistra-
tus templi, et Sadducaei, 2dolentes quod do-
cerent populum, et annunciarent in Iesum
resurrectionem ex mortuis: 3et iniecerunt in
eos manus, et posuerunt eos in custodiam
in crastinum: erat enim iam vespera. 4Mul-
ti autem eorum, qui audierant verbum, cre-
diderunt: et factus est numerus virorum
quinque millia. 5Factum est autem in cra-
stinum, ut congregarentur principes eorum,
et seniores, et scribae in Ierusalem. 6Et Annas
princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioan-
nes, et Alexander, et quotquot erant de ge-
nere sacerdotali. 7Et statuentes eos in me-
dio, interrogabant: In qua virtute, aut in
quo nomine fecistis hoc vos? 8Tunc reple-
tus Spiritu sancto Petrus, dixit ad eos: Prin-
cipes populi, et seniores audite: 9Si nos ho-
die diiudicamur in benefacto hominis infir-
mi, in quo iste salvus factus est, 10notum sit
omnibus vobis, et omni plebi Israel: quia
in nomine Domini nostri Iesu Christi Na-
zareni, quem vos crucifixistis, quem Deus
suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram
vobis sanus. 11Hic est lapis, qui reprobatus
est a vobis aedificantibus, qui factus est in
caput anguli: 12et non est in alio aliquo salus.
Nec enim aliud nomen est sub caelo datum
hominibus, in quo oporteat nos salvos fie-
ri. 13Videntes autem
Petri constantiam, et
Ioannis, comperto quod homines essent si-
ne litteris, et Idiotae, admirabantur, et co-
gnoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant:
14hominem quoque videntes stantem cum eis,
qui curatus fuerat, nihil poterant contradi-
cere. 15Iusserunt autem eos foras extra con-
cilium secedere: et conferebant ad invicem,
16dicentes: Quid faciemus hominibus istis
quoniam quidem notum signum factum est
per eos, omnibus habitantibus Ierusalem:
manifestum est, et non possumus negare.
17Sed ne amplius divulgetur in populum, com-
minemur eis, ne ultra loquantur in nomine
hoc ulli hominum. 18Et vocantes eos, de-
nunciaverunt ne omnino loquerentur, ne-
que docerent in nomine Iesu. 19Petrus ve-
ro, et Ioannes respondentes, dixerunt ad eos:
Si iustum est in conspectu Dei, vos potius
audire quàm Deum, iudicate. 20non enim pos-
sumus quae vidimus et audivimus non loqui.
21At illi comminantes dimiserunt eos: non
invenientes
quomdo punirent eos propter
populum, quia omnes clarificabant id, quod
factum fuerat in eo quod acciderat. 22An-
norum enim erat amplius quadraginta ho-
mo, in quo factum fuerat signum istud sa-
nitatis. 23Dimissi autem venerunt ad suos:
et annunciaverunt eis quanta ad eos prin-
cipes sacerdotum, et seniores dixissent. 24Qui
cum audissent, unanimiter levaverunt vocem
ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui
fecisti caelum, et terram, mare, et omnia, quae
in eis sunt: 25qui Spiritu sancto per os patris
nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fre-
muerunt Gentes, et populi meditati sunt ina-
nia? 26Astiterunt reges terrae, et principes co-
nvenerunt in unum adversus Dominum, et
adversus Christum eius? 27convenerunt enim
vere in civitate ista adversus sanctum puerum
tuum Iesum, quem unxisti, Herodes, et Pon-
tius Pilatus cum Gentibus, et populis Israel,
28facere quae manus tua, et consilium tuum
decreverunt fieri. 29Et
nunc Domine respice
in minas eorum, et da servis tuis cum omni
fiducia loqui verbum tuum, 30in eo quòd ma-
num tuam extendas ad sanitates, et signa,
et prodigia fieri per nomen sancti filii tui
Iesu. 31Et cum orassent, motus est locus, in quo
erant congregati: et repleti sunt omnes Spi-
ritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum
fiducia. 32Multitudinis autem credentium
pagina successiva »