
ad illos: Poenitentiam (inquit) agite, et ba-
ptizetur unusquisque vestrum in nomine Ie-
su Christi in remissionem peccatorum ve-
strorum: et accipietis donum Spiritus san-
cti. 39Vobis enim est repromissio, et filiis ve-
stris, et omnibus, qui longe sunt, quoscum-
que advocaverit Dominus Deus noster.
40Aliis etiam verbis plurimis testificatus est,
et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a
generatione ista prava. 41Qui ergo recepe-
runt sermonem eius, baptizati sunt: et appo-
sitae sunt in die illa animae circiter tria mil-
lia. 42Erant autem perseverantes in doctri-
na Apostolorum, et communicatione fra-
ctionis panis, et orationibus. 43Fiebat autem
omni animae timor: multa quoque prodi-
gia, et signa per Apostolos in Ierusalem fie-
bant, et metus erat magnus in universis.
44Omnes etiam, qui credebant, erant pari-
ter, et habebant omnia communia. 45Posses-
siones et substantias vendebant, et divide-
bant illa omnibus, prout cuique opus erat.
46Quotidie quoque perdurantes unanimiter
in templo, et frangentes circa domos pa-
nem, sumebant cibum cum exultatione, et
simplicitate cordis, 47collaudantes Deum,
et habentes gratiam ad omnem plebem.
Dominus autem augebat qui salvi fierent
quotidie in idipsum.
Cap. III
1Petrus autem, et Ioannes ascendebant
in templum ad horam orationis nonam.
2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero ma-
tris suae, baiulabatur: quem ponebant quo-
tidie ad portam templi, quae dicitur Specio-
sa, ut peteret eleemosinam ab introeunti
bus in templum. 3Is cum vidisset Petrum,
et Ioannem incipientes introire in templum,
rogabat ut eleemosynam acciperet. 4In-
tuens autem in eum Petrus cum Ioanne, di-
xit: Respice in
nos. 5At ille intendebat in
eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
6Petrus autem dixit: Argentum et aurum
non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi
do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge,
et ambula. 7Et apprehensa manu eius de-
xtera, allevavit eum, et protinus consolida-
tae sunt bases eius, et plantae. 8Et exiliens
stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in
templum ambulans, et exiliens, et laudans
Deum. 9Et vidit omnis populus eum am-
bulantem, et laudantem Deum. 10Cogno-
scebant autem illum, quod ipse erat, qui ad
eleemosynam sedebat ad Speciosam portam
templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo,
quòd conigerat illi. 11Cum teneret autem
Petrum, et Ioannem, cucurrit omnis populus
ad eos ad porticum, quae appellatur Salomo-
nis, stupentes. 12Videns autem Petrus, re-
spondit ad populum: Viri Israelitae quid mi-
ramini in hoc, aut nos quid intuemini, qua-
si nostra virtute aut
protestate fecerimus hunc
ambulare? 13Deus Abraham, et Deus Isaac,
et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum
glorificavit filium suum Iesum, quem vos
quidem tradidistis, et negastis ante faciem
Pilati, iudicante illo dimitti. 14Vos autem
sanctum, et iuxtum negastis, et petistis vi-
rum homicidam donari vobis: 15auctorem
vero vitae interfecistis, quem Deus suscita-
vit a mortuis, cuius nos testes sumus.
16Et in fide nominis eius, hunc, quem vos vi-
distis, et nostis, confirmavit nomen eius:
et fides, quae per eum est, dedit integram sa-
nitatem istam in conspectu omnium vestrum.
17Et nunc fratres scio quia per ignorantiam
fecistis, sicut et principes vestri. 18Deus au-
tem, qui praenunciavit per os omnium pro-
phetarum, pati Christum suum, sic im-
plevit. 19Poenitemini igitur, et conver-
timini ut deleantur peccata vestra: 20ut cum
venerino tempora refrigerii a conspectu Do-
mini, et miserit eum, qui praedicatus est
vobis, Iesum Christum, 21quem oportet
quidem caelum suscipere usque in tempo-
ra restitutionis omnium, quae locutus est
Deus per os sanctorum suorum a faeculo Pro-
phetarum. 22Moyses quidem dixit: Quo-
niam Prophetam suscitabit vobis Dominus
Deus vester de fratribus vestris, tamquam
me, ipsum audietis iuxta omnia quaecumque
locutus fuerit vobis. 23Erit autem: omnis
anima, quae non audierit Prophetam illum,
pagina successiva »