La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1068



Cap. II

1Et cum complerentur dies Pentecostes,
erant omnes pariter in eodem loco: 2et
factus est repente de caelo sonus, tamquam
advenientis spiritus vehementis, et replevit
totam domum ubi erant sedentes. 3Et ap-
parverunt illis dispertitae linguae tamquam
ignis, seditque Supra singulos eorum: 4et re-
pleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt
loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus
dabat eloqui illis. 5Erant autem in Ierusa-
lem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni
natione, quae sub caelo est. 6Facta autem
hac voce, conuenit multitudo, et mente con-
fusa est, quoniam audiebat unusquisque lin-
gua sua illos loquentes. 7Stupebant autem
omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce
omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt, 8et
quomodo nos audivimus unusquisque lin-
guam nostram, in qua nati sumus? 9Par-
thi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant
Mesopotamiam, Iudaeam, et Cappadociam,
Pontum, et Asiam, 10Phrygiam, et Pamphy-
liam, Aegyptum, et partes Libyae, quae est circa
Cyrenem, et advenae Romani, 11Iudaei quo-
que, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivi-
mus eos loquentes nostris linguis magnalia
Dei. 12Stupebant autem omnes, et miraban
tur ad invicem dicentes: Quidam vult hoc
esse? 13Alii autem irridentes dicebant: Quia
musto pleni sunt isti. 14Stans autem Petrus
cum undecim levavit vocem suam, et locu-
tus est eis: Viri Iudaei, et qui habitatis Ieru-
salem universi, hoc vobis notum sit, et auri-
bus percipite verba mea. 15Non enim, sicut
vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora
diei tertia: 16sed hoc est, quod dictum est per
propheta Ioel: 17Et erit in novissimus diebus
(dicit Dominus) effundam de Spiritu meo
super omnem carnem: et prophetabunt fi-
lii vestri, et filiae vestrae, et iuvenes vestri
visiones videbunt, et seniores vestri som-
nia somniabunt. 18Et quidam super servos
meos, et super ancillas meas in diebus illis
effundam de Spiritu meo, et propherabunt:
19et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in
terra deorsum, sanguinem, et ignem, et va-
porem fumi: 20Sol convertetur in tenebras,
et luna in sanguinem, antequam veniat dies
Domini magnus et manifestus. 21Et erit:
omnis, quicumque invocaverit nomen Do-
mini, salvus erit. 22Viri Israelitae, audite ver-
ba haec: Iesum Nazarenum, virum appro-
batum Deo in vobis, virtutibus, et prodi-
giis, et signis, quae fecit Deus per illum in
medio vestri, sicut et vos scitis: 23hunc defi-
nito consilio, et praescientia dei traditum,
per manus iniquorum affligentes interemi-
stis: 24quem Deus suscitavit, solutis doloribus
inferni, iuxta quod impossibile erat teneri
illum ab eo. 25David enim dicit in eum:
Providebam Dominum in conspectu meo
semper: quoniam a dextris est mihi ne com-
movear: 26Propter hoc laetatum est cor meum,
et exultavit lingua mea, insuper et caro
mea requiescet in spe: 27Quoniam non dere-
linques animam meam in inferno, nec dabis
Sanctum tuum videre corruptionem. 28No-
tas mihi fecisti vias vitae: et replebis me iu-
cunditate cum facie tua. 29Viri fratres, liceat
audenter dicere ad vos de patriarcha David
quoniam defunctus est, et sepultus: et se-
pulchrum eius est apud nos usque in hodier-
num diem. 30Propheta igitur cum esset, et sci-
ret quia iureiurando iurasset illi Deus de fru-
ctu lumbi eius sedere super sedem eius: 31pro-
videns locutus est de resurrectione Christi,
quia neque derelictus est in inferno, neque
caro eius vidit corruptionem. 32Hunc Iesum
resuscitauit Deus, cuius omnes nos testes
sumus. 33Dextera igitur Dei exaltatus, et
promissione Spiritus sancti accepta a Patre,
effudit hunc, quem vos videtis, et auditis.
34Non enim David ascendit in caelum: dixit
autem ipse: Dixit Dominus Domino meo,
fede a dextris meis 35donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum. 36Certissi-
me sciat ergo omnis domus Israel, quia et
Dominum eum, et Christum fecit Deus,
hunc Iesum, quem vos crucifixitis. 37His
autem auditis, compuncti sunt corde, et di-
xerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos:
Quid faciemus, viri fraters? 38Petrus vero


pagina successiva »