La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1061


gaudium vestrum sit plenum. 25Haec in pro-
verbiis locutus sum vobis. Venit hora cum
iam non in proverbiis loquar vobis, sed pa-
lam de Patre annunciabo vobis. 26In illo die
in nomine meo petetis: et non dico vobis
quia ego rogabo Patrem de vobis: 27Ipse
enim Pater amat vos, quia vos me amastis,
et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28Exi-
vi a Patre, et veni in mundum: iterum re-
linquo mundum, et vado ad Patrem. 29Di-
cunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam lo-
queris, et proverbium nullum dicis. 30Nunc
scimus quia scis omnia, et non opus est
tibi ut quis te interroget: in hoc credimus
quia a Deo existi. 31Respondit eis Iesus:
Modo creditis? 32Ecce venit hora, et iam ve-
nit, ut dispergamini unusquisque in pro-
pria, et me solum relinquatis: et non sum
solus, quia Pater meus mecum est. 33Haec lo-
cutus sum vobis, ut in me pacem habeatis.
In mundo pressuram habebitis: sed confi-
dite, ego vici mundum.

Cap. XVII

1Haec locutus est Iesus: et sublevatis
oculis in caelum, dixit: Pater venit ho-
ra, clarifica filium tuum, ut filius tuus cla-
rificet te: 2Sicut dedisti ei potestatem omnis
carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vi-
tam aeternam. 3Haec est autem vita aeter-
na: Ut cognoscant te, solum Deum verum,
et quem misisti Iesum Christum. 4Ego te
clarificavi super terram: opus consummavi,
quod dedisti mihi ut faciam: 5et nunc clari-
fica me tu Pater apud temetipsum, clarita-
te, quam habui prius, quam mundus esset, apud
te. 6Manifestavi nomen tuum hominibus,
quos dedisti mihi de mundo: Tui erant, et
mihi eos dedisti: et sermonem tuum serva-
verunt. 7Nunc cognoverunt quia omnia, quae
dedisti mihi, abs te sunt: 8quia verba, quae
dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et
cognoverunt vere quia a te exivi, et credide-
runt quia tu me misisti. 9Ego pro eis rogo:
Non pro mundo rogo, sed pro his, quos de-
disti mihi: quia tui sunt: 10et mea omnia tua
sunt, et tua mea sunt: et clarifcatus sum in
eis: 11Et iam non sum in mundo, et hi in mun-
do sunt, et ego ad te venio. Pater sancte,
serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi:
ut sint unum, sicut et nos. 12Cum essem cum
eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos
dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis pe-
riit, nisi filius perditionis, ut Scriptura im-
pleatur. 13Nunc autem ad te venio: et haec
loquor in mundo, ut habeant gaudium meum
impletum in semetipsis. 14Ego dedi eis ser-
monem tuum, et mundus eos odio habuit,
quia non sunt de mundo, sicut et ego non
sum de mundo. 15Non rogo ut tollas eos
de mundo, sed ut serves eos a malo. 16De mun-
do non sunt, sicut et ego non sum de mun-
do. 17Sacrifica eos in veritate. Sermo tuus
veritas est. 18Sicut tu me misisti in mundum,
et ego misi eos in mundum. 19Et pro eis
ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi san-
ctificati in veritate. 20Non pro eis autem
rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt
per verbum eorum in me: 21ut omnes unum
sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et
ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus,
quia tu me misisti. 22Et ego claritatem, quam
dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et
nos unum sumus. 23Ego in eis, et tu in
me: ut sint consummati in unum: et cogno-
scat mundus quia tu me misisti, et dilexisti
eos, sicut et me dilexisti. 24Pater, quos dedi-
sti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint
mecum: ut videant claritatem meam, quam
dedisti mihi: quia dilexisti me ante consti-
tutionem mundi. 25Pater iuste, mundus te
non cognovit. Ego autem te cognovi: et
hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26Et no-
tum feci eis nomen tuum, et notum fa-
ciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis
sit, et ego in ipsis.

Cap. XVIII

1Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum
discipulis suis trans Torrentem Cedron,
ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et
discipuli eius. 2Sciebat autem et Iudas, qui
tradebat eum, locum: quia frequenter Ie-
sus convenerat illuc cum discipulis suis.


pagina successiva »