La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1037


appropinquavit desolatio eius: 21tunc qui
in Iudaea sunt, fugiant ad montes: et qui in
medio eius, discedant: et qui in regionibus,
non intrent in eam. 22Quia dies ultionis hi
sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.
23Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in
illis diebus. Erit enim pressura magna super
terram, et ira populo huic. 24Et cadent in ore
gladii: et captivi ducentur in omnes Gentes.
et Ierusalem calcabitur a Gentibus: donec
impleantur tempora nationum. 25Et erunt
signa in sole, et luna, et stellis, et in terris
pressura Gentium prae confusione sonitus
maris, et fluctuum: 26arescentibus hominibus
prae timore, et expectatione, quae superve-
nient universo orbi: nam virtutes caelorum
movebuntur: 27et tunc videbunt filium homi-
nis venientem in nube cum potestate ma-
gna, et maiestate. 28His autem fieri incipien-
tibus, respicite, et levate capita vestra: quo-
niam appropinquat redemptio vestra. 29Et
dixit illis similitudinem: Videte ficulneam,
et omnes arbores: 30cum producunt iam ex
se fructum, scitis quoniam prope est aetas.
31Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote
quoniam prope est regnum Dei. 32Amen
dico vobis, quia non praeteribit generatio
haec, donec omnia fiant. 33Caelum, et terra
transibunt: verba autem mea non transibunt.
34Attendite autem vobis, ne forte graventur
corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis
huius vitae: et superveniat in vos repentina
dies illa: 35tamquam laqueus enim superve-
niet in omnes, qui sedent super faciem omnis
terrae. 36Vigilate itaque, omni tempore oran-
tes, ut digni habeamini fugere ista omnia,
quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
37Erat autem diebus docens in templo: no-
ctibus vero exiens, morabatur in monte,
qui vocatur Oliveti. 38Et omnis populus
manicabat ad eum in templo audire eum.

Cap. XXII

1Appropinquabat autem dies fe-
stus Azymorum, qui dicitur Pascha: 2et
quaerebant principes sacerdotum, et Scribae,
quomodo Iesum interficerent: timebant
vero plebem. 3Intravit autem satanas in
Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum
de duodecim. 4Et abiit, et locutus est cum
principibus sacerdotum, et magistratibus,
quemadmodum illum traderet eis. 5Et ga-
visi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. 6Et
spopondit. Et quaerebat opportunitatem ut
traderet illum sine turbis. 7Venit autem dies
Azymorum, in qua necesse erat occidi pa-
scha. 8Et misit Petrum, et Ioannem, dicens:
Euntes parate nobis pascha, ut manduce-
mus. 9At illi dixerunt: Ubi vis paremus?
10Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis
in civitatem, occurret vobis homo quidam
amphoram aquae portans: sequimini eum
in domum, in quam intrat, 11et dicetis patri-
familias domus: Dicit tibi Magister: Ubi
est diversorium, ubi pascha cum discipulis
meis manducem? 12Et ipse ostendet vobis
coenaculum magnum stratum, et ibi parate.
13Euntes autem invenerunt sicut dixit illis,
et paraverunt pascha. 14Et cum facta esset
hora, discubuit, et duodecim Apostoli cum
eo. 15Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pa-
scha manducare vobiscum, antequam patiar.
16Dico enim vobis, quia ex hoc non man-
ducabo illud, donec impleatur in regno
Dei. 17Et accepto calice gratias egit, et dixit:
Accipite, et dividite inter vos. 18Dico enim
vobis quod non bibam de generatione vitis,
donec regnum Dei veniat. 19Et accepto pa-
ne gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens:
Hoc est corpus meum, quod pro vobis da-
tur: hoc facite in meam commemorationem.
20Similiter et calicem, postquam coenavit, di-
cens: Hic est calix novum testamentum in
sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 21Ve-
rumtamen ecce manus tradentis me, mecum
est in mensa. 22Et quidem Filius hominis,
secundum quod definitum est, vadit: verum-
tamen vae homini illi, per quem tradetur.
23Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis es-
set ex eis, qui hoc facturus esset. 24Facta est
autem et contentio inter eos, quis eorum
videretur esse maior. 25Dixit autem eis: Re-
ges Gentium dominantur eorum: et qui pote-
statem habent super eos, benefici vocantur.


pagina successiva »