La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1036


ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt
Dei, Deo. 26Et non potuerunt verbum eius
reprehendere coram plebe: et mirati in re-
sponso eius tacuerunt. 27Accesserunt autem
quidam Sadducaeorum, qui negant esse re-
surrectionem, et interrogaverunt eum, 28di-
centes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si
frater alicuius mortuus fuerit habens uxo-
rem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam
frater eius uxorem, et suscitet semen fratri
suo: 29septem ergo fratres erant: et primus
accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30Et
sequens accepit illam, et ipse mortuus est si-
ne filio. 31Et tertius accepit illam. Similiter
et omnes septem, et non reliquerunt semen,
et mortui sunt. 32Novissime omnium mor-
tua est mulier. 33In resurrectione ergo,
cuius eorum erit uxor? siquidem septem
habuerunt eam uxorem. 34Et ait illis Ie-
sus: Filii huius saeculi nubunt, et traduntur
ad nuptias: 35illi vero, qui digni habebun-
tur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis,
neque nubent, neque ducent uxores: 36ne-
que enim ultra mori poterunt: aequales e-
nim Angelis sunt, et filii sunt Dei: cum sint
filii resurrectionis. 37Quia vero resurgant
mortui, et Moyses ostendit secus rubum,
sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et
Deum Isaac, et Deum Iacob. 38Deus au-
tem non est mortuorum, sed vivorum: om-
nes enim vivunt ei. 39Respondentes autem
quidam Scribarum, dixerunt ei: Magister,
bene dixisti. 40Et amplius non audebant
eum quidquam interrogare. 41Dixit au-
tem ad illos: Quomodo dicunt Christum,
filium esse David? 42et ipse David dicit in
libro Psalmorum: Dixit Dominus Domi-
no meo, sede a dextris meis, 43donec po-
nam inimicos tuos, scabellum pedum tuo-
rum? 44David ergo Dominum illum vocat:
et quomdo filius eius est? 45Audiente au-
tem omni populo, dixit discipulis suis: 46At-
tendite a Scribis, qui volunt ambulare in
stolis, et amant salutationes in foro, et
primas cathedras in synagogis, et primos
discubitus in conviviis: 47qui devorant do-
mos viduarum, simulantes longam ora-
tionem. Hi accipient damnationem ma-
iorem.

Cap. XXI

1Respiciens autem eoa, qui mit-
tebant munera sua in gazophylacium,
divites. 2Vidit autem et quandam viduam
pauperculam mittentem aera minuta duo.
3Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec
pauper, plus quam omnes misit. 4Nam om-
nes hi ex abundanti sibi miserunt in mu-
nera Dei: haec autem ex eo, quo deest illi,
omnem victum suum, quem habuit, misit.
5Et quibusdam dicentibus de templo quod
bonis lapidibus, et donis ornatum esset, di-
xit: 6Haec, quae videtis, venient dies, in qui-
bus non relinquetur lapis super lapidem,
qui non destruatur. 7Interrogaverunt au-
tem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec
erunt, et quod signum cum fieri incipient?
8Qui dixit: Videte ne seducamini: mul-
ti enim venient in nomine meo, dicentes
quia ego sum: et tempus appropinquavit:
nolite ergo ire post eos. 9Cum autem au-
dieritis praelia, et seditiones, nolite terre-
ri: oportet primum haec fieri, sed nondum
statim finis. 10Tunc dicebat illis: Surget
gens contra gentem, et regnum adversus
regnum. 11Et terraemotus magni erunt per
loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de
caelo, et signa magna erunt. 12Sed ante haec
omnia iniicient vobis manus suas, et perse-
quentur tradentes in synagogas, et custo-
dias, trahentes ad reges, et praesides propter
nomen meum: 13continget autem vobis in
testimonium. 14Ponit ergo in cordibus ve-
stris non praemeditari quemadmodum re-
spondeatis. 15Ego enim dabo vobis os, et sa-
pientiam, cui non potuerunt resistere, et con-
tradicere omnes adversarii vestri. 16Trade-
mini autem a parentibus, et fratribus, et co-
gnatis, et amicis, et morte afficient ex vo-
bis: 17et eritis odio omnibus propter nomen
meum: 18et capillus de capite vestro non
peribit. 19In patientia vestra possidebitis ani-
mas vestras. 20Cum autem videritis circum-
dari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia


pagina successiva »