La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1034


36Et cum audiret turbam praetereuntem, in-
terrogabat quid hoc esset. 37Dixerunt au-
tem ei, quod Iesus Nazarenus transiret. 38Et
clamavit, dicens: Iesu fili David miserere
mei. 39Et qui praeibant, increpabant eum ut
taceret. Ipse vero multo magis clamabat:
Fili David miserere mei. 40Stans autem Iesus
iussit illum adduci ad se. Et cum appropin-
quasset, interrogavit illum, 41dicens: Quid
tibi vis faciam? At ille dixit: Domine ut vi-
deam. 42Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua
te salvum fecit. 43Et confestim vidit, et se-
quebatur illum magnificans Deum. Et om-
nis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Cap. XIX

1Et ingressus perambulabat Iericho. 2Et
ecce vir nomine Zachaeus: et hic prin-
ceps erat publicanorum, et ipse dives: 3et
quaerebat videre Iesum, quis esset: et non po-
terat prae turba, quia statura pusillus erat.
4Et praecurrens ascendit in arborem syco-
morum ut videret eum: quia inde erat tran-
siturus. 5Et cum venisset ad locum, suspiciens
Iesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee
festinans descende: quia hodie in domo tua
oportet me manere. 6Et festinans descen-
dit, et excepit illum gaudens. 7Et cum vi-
derent omnes, murmurabant, dicentes
quod ad hominem peccatorem divertisset.
8Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum:
Ecce dimidium bonorum meorum, Domi-
ne, do pauperibus: et si quid aliquem defrau-
davi, reddo quadruplum. 9Ait Iesus ad eum:
Quia hodie salus domui huic facta est: eo
quod et ipse filius sit Abrahae. 10Venit enim
Filius hominis quaerere, et salvum facere
quod perierat. 11Haec illis audientibus adii-
ciens, dixit parabolam, eo quod esset prope
Ierusalem: et quia existimarent quod con-
festim regnum Dei manifestaretur. 12Dixit
ergo: Homo quidam nobilis abiit in regio-
nem longinquam accipere sibi regnum, et
reverti. 13Vocatis autem decem servis suis,
dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Ne-
gotiamini dum venio. 14Cives autem eius
oderant eum: et miserunt legationem post
illum, dicentes: Nolumus hunc regnare su-
per nos. 15Et factum est ut rediret accepto
regno: et iussit vocari servos, quibus dedit
pecuniam, ut sciret quantum quisque nego-
tiatus esset. 16Venit autem primus dicens:
Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modi-
co fuisti fidelis, eris potestatem habens super
decem civitates. 18Et alter venit, dicens: Do-
mine, mna tua fecit quinque mnas. 19Et huic
ait: Et tu esto super quinque civitates. 20Et
alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua,
quam habui repositam in sudario: 21timui enim
te, quia homo austerus es: tollis quod non
posuisti, et metis quod non seminasti. 22Di-
cit ei: De ore tuo te iudico serve nequam.
sciebas quod ego homo austerus sum, tol-
lens quod non posui, et metens quod non
seminavi: 23et quare non dedisti pecuniam
meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris
utique exiegissem illam? 24Et astantibus, di-
xit: Auferte ab illo mnam, et date illi, qui
decem mnas habet. 25Et dixerunt ei: Domi-
ne, habet decem mnas. 26Dico autem vobis,
quia omni habenti dabitur, et abundabit:
ab eo autem, qui non habet, et quod habet,
auferetur ab eo. 27Verumtamen inimicos
meos illos, qui noluerunt me regnare super
se, adducite huc et interficite ante me. 28Et
his dictis, praecedebat ascendens Ierosoly-
mam. 29Et factum est, cum appropinquas-
set ad Bethphage, et Bethaniam ad mon-
tem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipu-
los suos, 30dicens: Ite in castellum, quod
contra est: in quod introeuntes, invenietis
pullum asinae alligatum, cui nemo umquam
hominum sedit: solvite illum, et adducite.
31Et si quis vos interrogaverit: Quare sol-
vitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam
eius desiderat. 32Abierunt autem qui missi
erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem
pullum. 33Solventibus autem illis pullum,
dixerunt domini eius ad illos: Quid solvi-
tis pullum? 34At illi dixerunt: Quia Do-
minus eum necessarium habet. 35Et duxe-
runt illum ad Iesum. Et iactantes vesti-
menta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.


pagina successiva »