
in caelum, et coram te, iam non sum dignus
vocari filius tuus. 22Dixit autem pater ad
servos suos: Cito proferte stolam primam,
et induite illum, et date annulum in ma-
num eius, et calceamenta in pedes eius:
23et adducite vitulum saginatum, et occidi-
te, et manducemus, et epulemur: 24quia hic
filius meus mortuus erat, et revixit: perie-
rat, et inventus est. Et coeperunt epulari.
25Erat autem filius eius senior in agro: et
cum veniret, et appropinquaret domui, au-
divit symphoniam, et chorum: 26et vocavit
unum de servis, et interrogavit quid haec
essent. 27Isque dixit illi: Frater tuus venit, et
occidit pater tuus vitulum saginatum, quia
salvum illum recepit. 28Indignatus est au-
tem, et nolebat introire. Pater ergo illius
egressus, coepit rogare illum. 29At ille respon-
dens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio
tibi, et numquam mandatum tuum praete-
rivi, et numquam dedisti mihi hoedium ut
cum amicis meis epularer: 30sed postquam
filius tuus hic, qui devoravit substantiam
suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitu-
lum saginatum. 31At ipse dixit illi: Fili, tu
semper mecum es, et omnia mea tua sunt:
32epulari autem, et gaudere oportebat, quia
frater tuus hic, mortuus erat, et revixit: pe-
rierat, et inventus est.
Cap. XVI
1Dicebat autem ad discipulos suos:
Homo quidam erat dives, qui habe-
bat villicum: et hic diffamatus est apud il-
lum quasi dissipasset bona ipsius. 2Et voca-
vit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te?
redde rationem villicationis tuae: iam enim
non poteris villicare. 3Ait autem villicus intra
se: Quid faciam quia dominus meus aufert
a me villicationem? fodere non valeo, men-
dicare erubesco. 4Scio quid faciam, ut, cum
amotus fuero a villicatione, recipiant me
in domos suas. 5 Convocatis
itaque singu-
lis debitoribus domini sui, dicebat primo:
Quantum debes domino suo? 6At ille di-
xit: Centum cados olei. Dixitque illi: Acci-
pe cautionem tuam: et sede cito, scribe
quinquaginta. 7Deinde alii dixit: Tu ve-
ro quantum debes? Qui ait: Centum co-
ros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scri-
be octoginta. 8Et laudavit dominus villi-
cum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia
filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in
generatione sua sunt. 9Et ego vobis dico:
facite
vobis amicos de mammona iniqui-
tatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeter-
na tabernacula. 10Qui fidelis est in minimo,
et in maiori fidelis est: et qui in modico
iniquus est, et in maiori iniquus est. 11Si er-
go in iniquo mammona fideles non fuistis:
quod verum est, quis credet vobis? 12Et si
in alieno fideles non fuistis: quod vestrum
est, quis dabit vobis? 13Nemo servus potest
duobus dominis servire: aut enim unum
odiet, et alterum diliget: aut uni adhaere-
bit, et alterum contemnet: non potestis
Deo servire, et mammonae.
14Audiebant
autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari:
et deridebant illum. 15Et ait illis: Vos estis,
qui iustificatis vos coram hominibus: Deus
autem novit corda vestra: quia quod ho-
minibus altum est, abominatio est ante
Deum. 16Lex, et prophetae usque ad Ioan-
nem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et
omnis in illud vim facit. 17Facilius est au-
tem caelum, et terram praeterire, quam de
Lege unum apicem cadere. 18Omnis, qui di-
mittit uxorem suam, et alteram ducit, moe-
chatur: et qui dimissam a viro ducit, moe-
chatur. 19Homo quidam erat dives, qui in-
duebatur purpura, et bysso: et epulabatur
quotidie splendide. 20Et erat quidam men-
dicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ia-
nuam eius, ulceribus plenus, 21cupiens satu-
rari de micis, quae cadebant de mensa divitis,
et nemo illi dabat: sed et canes veniebant,
et lingebant ulcera sua. 22Factum est au-
tem ut moreretur mendicus, et portaretur
ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est
autem et dives, et sepultus est in inferno.
23Elevans autem oculos suos, cum esset in tor-
mentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum
in sinu eius: 24et ipse clamas dixit: Pater
Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum
pagina successiva »