
mile aestimabo illud? 19Simile est grano
sinapis, quod acceptum homo misit in hor-
tum suum, et crevit, et factum est in arbo-
rem magnam: et volucres caeli requieverunt
in ramis eius. 20Et iterum dixit: Cui simile
aestimabo regnum Dei? 21Simile est fermen-
to, quod acceptum mulier abscondit in fa-
rina sata tria, donec fermentaretur totum.
22Et ibat per civitates, et castella docens, et
iter faciens in Ierusalem. 23Ait autem illi
quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvan-
tur? Ipse autem dixit ad illos: 24Contendite
intrare per angustam portam: quia multi,
dico vobis, quaerent intrare, et non pote-
runt. 25Cum autem intraverit paterfamilias,
et clauserit ostium, incipietis foris stare, et
pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi no-
bis: et respondens dicet vobis: Nescio vos
unde sitis: 26tunc incipietis dicere: Mandu-
cavimus coram te, et bibimus, et in plateis
nostris docuisti. 27Et dicet vobis: Nescio
vos unde sitis: discedite a me omnes ope-
rarii inquitatis. 28Ibi erit fletus, et stridor
dentium: cum videritis Abraham, et Isaac,
et Iacob, et omnes Prophetas in regno
Dei, vos autem expelli foras. 29Et venient
ab Oriente, ab Occidente, et Aquilone, et
Austro, et accumbent in regno Dei. 30Et
ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt
primi qui erunt novissimi.
31In ipsa die ac-
cesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes
illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult
te occidere. 32Et ait illis: Ite, et dicite vul-
pi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates
perficio hodie, et cras, et tertia die con-
summor. 33Verumtamen oportet me ho-
die et cras et sequenti die ambulare: quia
non capit prophetam perire extra Ierusa-
lem. 34Ierusalem, Ierusalem, quae occidis
Prophetas, et lapidas eos, qui mittuntur
ad te, quoties volui congregare
filios tuos
quemadmodum avis nidum suum sub pen-
nis, et noluisti? 35Ecce relinquetur vobis
domus vestra deserta. Dico autem vobis,
quia non videbitis me donec veniat cum
dicetis: Benedictus, qui venit in nomine
Domini.
Cap. XIIII
1Et factum est cum intraret Iesus in do-
mum cuiusdam principis Pharisaeorum
sabbato manducare panem, et ipsi observa-
bant eum. 2Et ecce homo quidam hydro-
picus erat ante illum. 3Et respondens Iesus
dixit ad Legisperitos, et Pharisaeos, dicens:
Si licet sabbato curare? 4At illi tacuerunt.
Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac di-
misit. 5Et respondens ad illos dixit: Cuius
vestrum asinus, aut bos in puteum cadet,
et non continuo extrahet illum die sabbati?
6Et non poterant ad haec respondere illi.
7Dicebat autem et ad invitatos parabolam,
intendens quomodo primos accupitus eli-
gerent, dicens ad illos: 8Cum invitatus fue-
ris ad nuptias, non discumbas in primo lo-
co, ne forte honoratiot te sit invitatus ab
illo, 9et veniens is, qui te et illum vocavit,
dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias
cum rubore novissimum locum tenere. 10Sed
cum vocatus fueris, vade, recumbe in no-
vissimo loco: ut, cum venerit qui te invita-
vit, dicat tibi: Amice, ascende superius.
Tunc erit tibi gloria coram simul discum-
bentibus: 11quia omnis, qui se exaltat, humi-
liabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. 12Di-
cebat autem et ei, qui se invitaverat: Cum facis
prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos,
neque fratres tuos, neque cognatos, neque
vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvi-
tent, et fiat tibi retributio. 13Sed cum facis
convivium, voca pauperes, debiles, claudos,
et caecos: 14et beatus eris, quia non habent
retribuere tibi: retribuetur enim tibi in re-
surrectione iustorum. 15Haec cum audisset
quidam de simul discumbentibus, dixit illi:
Beatus, qui manducabit panem in regno Dei.
16At ipse dixit ei: Homo quidam fecit coe-
nam magnam, et vocavit multos. 17Et misit
servum suum hora coenae dicere invitatis ut
venirent, quia iam parata sunt omnia. 18Et
coeperunt simul omnes excusare. Primus
dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire,
et videre illam: rogo te habe me excusatum.
19Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et
pagina successiva »