
aquis, polluta erunt. 13Haec sunt quae de
avibus comedere non debetis, et vitanda
sunt vobis: Aqulam, et gryphem, et ha-
liaectum, 14et milum ac vulturem iuxta ge-
nus suum, 15et omne corvini generis in si-
militudinem suam, 16struthionem, et no-
ctuam, et latum, et accipitrem iuxta genus
suum: 17bubonem, et mergulum, et ibin,
18et cygnum, et onocrotalum, et porphyrio-
nem, 19herodionem et charadrion iuxta ge-
nus suum, upupam quoque, et vespertilio-
nem. 20Omne de volucribus quod graditur
super quattuor pedes, abominabile erit vo-
bis. 21Quidquid autem ambulat quidem su-
per quattuor pedes, sed habet longiora re-
tro crura, per quae salit super terram, 22co-
medere debetis, ut est bruchus in genere
suo, et attacus atque ophiomachus, ac lo-
custa, singula iuxta genus suum. 23Quidquid
autem ex volucribus quattuor tantum ha-
bet pedes, execrabile erit vobis: 24et quicum-
que morticina eorum tetigerit, polluetur,
et erit immundus usque ad vesperum: 25et
si necesse fuerit ut portet quippiam horum
mortuum, lavabit vestimenta sua, et im-
mundus erit usque ad occasum solis. 26Om-
ne animal quod habet quidem ungulam,
sed non dividit eam, nec ruminat, immun-
dum erit: et qui tetigerit illud, conta-
minabitur. 27Quod ambulat super manus
ex cunctis animantibus, quae incedunt qua-
drupedia, immundum erit: qui tetigerit,
morticina eorum, polluetur usque ad ve-
sperum. 28Et qui portaverit huiuscemodi
cadavera, lavabit vestimenta sua, et immun-
dus erit usque ad vesperum: quia omnia haec
immunda sunt vobis. 29Haec quoque inter
polluta reputabuntur de his, quae moven-
tur in terra, mustela et mus et crocodilus,
singula iuxta genus suum, 30mygale, et cha-
maeleon, et stellio et lacerta, et talpa: 31om-
nia haec immunda sunt. Qui tetigerit mor-
ticina eorum, immundus erit usque ad ve-
sperum. 32Et super quod ceciderit quidquam
de morticinis eorum, polluetur tam vas li-
gneum et vestimentum, quam pulles et ci-
licia et in quocumque fit opus, tingentur
aqua, et polluta erunt usque ad vesperum,
et sic posta mundabuntur. 33Vas autem
fictile, in quod horum quidquam intro ce-
ciderit, polluetur, et idcirco frangendum
est. 34Omnis cibus, quem comedetis, si fusa
fuerit super eum aqua, immundus erit: et
omne liquens quod bibitur de universo va-
se, immundum erit. 35Et quidquid de mor-
ticinis huiuscemodi ceciderit super illud,
immundum erit: sive clibani, sive chytro-
podes, destruentur, et immundi erunt. 36Fon-
tes vero et cisternae, et omnis aquarum con-
gregatio munda erit. Qui morticinum eo-
rum tetigerit, polluetur. 37Si ceciderit super
sementem, non polluet eam. 38Si autem quis-
piam aqua sementem perfuderit, et postea
morticinis tacta fuerit, illico polluetur. 39Si
mortuum fuerit animal, quod licet vobis
comedere, qui cadaver eius tetigerit, im-
mundus erit usque ad vesperum: 40et qui
comederit ex eo quippiam, sive portaverit;
lavabit vestimenta sua, et immundus erit
usque ad vesperum. 41Omne quod reptat
super terram, abominabile erit, nec assume-
tur in cibum. 42Quidquid super pectus qua-
drupes graditur, et multos habet pedes, si-
ve per humum trahitur, non comedetis,
quia abominabile est. 43Nolite contaminare
animas vestras, nec tangatis quidquam eo-
rum, ne immundi sitis. 44Ego enim sum Do-
minus Deus vester: sancti estote, quia ego
sanctus sum. Ne polluatis animas vestras
in omni reptili quod movetur super terram.
45Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de
Terra Aegypti, ut essem vobis in Deum.
Sancti eritis, quia ego sanctus sum. 46Ista
est lex animantium ac volucrum, et omnis
animae viventis, quae movetur in aqua, et
reptat in terra, 47ut differentias noveritis
mundi, et immundi, et sciatis quid come-
dere et quid respuere debeatis.
Cap. XII
1Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens: 2Loquere illis Israel, et dices
ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit
masculum, immunda erit septem diebus iuxta
pagina successiva »