
9Stupor enim circumdederat eum, et om-
nes, qui cum illo erant, in captura piscium,
quam ceperant: 10Similiter autem Iacobum,
et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Si-
monis. Et ait ad Simonem Iesus: Noli ti-
mere: ex hoc iam homines eris capiens.
11Et subductis ad terram navibus, relictis om-
nibus secuti sunt eum. 12Et factum est, cum
esset in una civitatum, et ecce vir plenus le-
pra, et videns Iesum, et procidens in faciem,
rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes
me mundare. 13Et extendens manum, teti-
git eum dicens: Volo: Mundare. Et confe-
stim lepra discessit ab illo. 14Et ipse praecepit
ili ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te
sacerdoti, et offer pro emendatione tua, si-
cut praecepit Moyses, in testimonium illis.
15Perambulabat autem magis sermo de illo:
et conveniebant rubae multae ut audirent,
et curarentur ab infirmitatibus suis. 16Ipse
autem secedebat in desertum, et orabat.
17Et factum est in una dierum, et ipse sede-
bat docens. Et erant Pharisaei sedentes, et
legis doctores, qui venerant ex omni ca-
stello Galileae, et Iudeae, et Ierusalem: et vir-
tus Domini erat ad sanandum eos. 18Et ecce
viri portantes in lecto hominem, qui erat pa-
ralyticus: et quaerebant eum inferre, et po-
nere ante eum. 19Et non invenientes qua
parte illum inferrent prae turba, ascende-
runt supra tectum, et per tegulas summise-
runt eum cum lecto in medio ante Iesum.
20Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo remit-
tuntur tibi peccata tua. 21Et coeperunt co-
gitae Scribae, et Pharisaei, dicentes: Quis
est hic, qui loquitur blasphemias? Quis
potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
22Ut cognovit autem Iesus cogitationes eo-
rum, respondens, dixit ad illos: Quid cogi-
tatis in cordibus vestris? 23Quid est facilius
dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dice-
re: Surge, et ambula? 24Ut autem sciatis
quia Filius hominis habet potestatem in ter-
ra dimittendi peccata, (ait paralytico) Ti-
bi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in
domum tuam. 25Et confestim ocnsurgens
coram illis, tulit lectum, in quo iacebat: et
abiit in domum suam, magnificans Deum.
26Et stupor apprehendit omnes, et magnifi-
cabant Deum. Et repleti sunt timore, dicen-
tes: Quia vidimus mirabilia hodie. 27Et post
haec exiit, et vidit publicanum nomine Le-
vi, sedentem ad Telonium, et ait illi: Se-
quere me. 28Et relictis omnibus, surgens se-
cutus est eum. 29Et fecit ei convivium ma-
gnum Levi in domo sua: et erat turba mul-
ta publicanorum, et aliorum, et qui cum illis
erant discumbentes. 30Et murmurabant Pha-
risaei, et Scribae eorum dicentes ad discipu-
los eius: Quare cum publicanis, et pecca-
toribus manducatis, et bibitis? 31Et respon-
dens Iesus, dixit ad illos: Non egent qui sa-
ni sunt medico, sed qui male habent. 32Non
veni vocare iustos, sed peccatores ad poeni-
tentiam. 33At illi dixerunt ad eum: Quare
discipuli Ioannis ieiunant frequenter, et
obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeo-
rum: tui autem edunt, et bibunt? 34Quibus
ipse ait: Numquid potestis filios sponsi,
dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
35Venient autem dies: cum ablatus fuerit
ab illis sponsus, tunc ieiunabant in illis die-
bus. 36Dicebant autem et similitudinem ad
illos: Quia nemo commissuram a novo ve-
stimento immittit in vestimentum vetus:
alioquin et novum rumpit, et veteri non
convenit commisura a novo. 37Et nemo
mittit vinum novum in utres veteres: alio-
quin rumpet vinum novum utres, et ipsum
effundetur, et utres peribunt. 38Sed vinum
novum in utres novos mittendum est. Et
utraque servantur. 39Et nemo bibens
vetus, statim vult novum, dicit enim: Ve-
tus melius est.
Cap. VI
1Factum est autem in sabbato secundo,
primo, cum transiret per sata, vellebant
discipuli eius spicas, et manducabant con-
fricantes manibus. 2Quidam autem Pha-
risaeorum, dicebant illis: Quid facitis quod
non licet in sabbatis? 3Et respondens Iesus
ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit
David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
pagina successiva »