La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1011



Caput Primum

1Quoniam quidem multi
conati sunt ordinare nar-
rationem, quae in nobis com-
pletae sunt, rerum: 2sicut
tradiderunt nobis, qui ab
initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt ser-
monis: 3visum est et mihi, assecuto omnia
a principio diligenter, ex ordine tibi scribe-
re, optime Theophile, 4ut cognoscas eorum
verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5Fuit in diebus Herodis, regis Iudeae, sa-
cerdos quidam nomine Zacharias de vice
Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et no-
men eius Elisabeth. 6Erant autem iusti am-
bo ante Deum, incedentes in omnibus man-
datis, et iustificationibus Domini sine que-
rela, 7et non erat illis filius eo quod esset
Elisabeth sterilis, et ambo processissent in
diebus suis. 8Factum est autem, cum sacer-
dotio fungeretur in ordine vicis suae ante
Deum, 9secundum consuetudinem sacer-
dotii, sorte exiit ut incensum poneret, in-
gressus in templum Domini: 10et omnis mul-
titudo populi erat orans foris hora incensi.
11Apparuit autem illi Angelus Domini, stans
a dextris altaris incensi. 12Et Zacharias tur-
batus est videns, et timor irruit super eum.
13Ait autem ad illum Angelus: Ne timeas Za-
charia, quoniam exaudita est deprecatio tua:
et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et
vocabis nomen eius Ioannem: 14et erit gau-
dium tibi, et exultatio, et multi in nativitate
eius gaudebunt: 15erit enim magnus coram
Domino: et vinum, et siceram non bibet, et
Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero
matris suae: 16et multos filiorum Israel con-
vertet ad Dominum Deum ipsorum: 17et ipse
praecedet ante illum in spiritu, et virtute
Eliae: ut convertat corda patrum in filios,
et incredulos ad prudentiam iustorum, pa-
rare Domino plebem perfectam. 18Et dixit
Zacharias ad Angelum: Unde hoc sciam?
ego enim sum senex, et uxor mea processit
in diebus suis. 19Et respondens Angelus di-
xit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum:
et missus sum loqui ad te, et haec tibi evan-
gelizare. 20Et ecce eris tacens, et non pote-
ris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro
eo quod non credidisti verbis meis, quae im-
plebuntur in tempore suo. 21Et erat plebs
expectans Zachariam: et mirabantur quod
tardaret ipse in templo. 22Egressus autem non
poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod
visionem vidisset in templo. Et ipse erat in-
nuens illis, et permansit mutus. 23Et factum
est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in
domum suam: 24post hos autem dies conce-
pit Elisabeth uxor eius, et occultabat se
mensibus quinque, dicens: 25Quia sic fecit
mihi Dominus in diebus, quibus respexit
auferre opprobrium meum inter homines.
26In mense autem sexto, missus est Angelus
Gabriel a Deo in civitatem Galileae, cui no-
men Nazareth, 27ad Virginem desponsatam
viro, cui nomen erat Ioseph, de domo Da-
vid, et nomen virginis Maria. 28Et ingressus
Angelus ad eam dixit: Ave gratia plena:
Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus.


pagina successiva »