La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1004


dimittat vobis peccata vestra. 26Quod si vos
non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cae-
lis est, dimittet vobis peccata vestra. 27Et ve-
niunt rursus Ierosolymam. Et cum ambu-
laret in templo, accedunt ad eum summi
sacerdotes, et Scribae, et seniores: 28et dicunt
ei: In qua potestate haec facis? et quis de-
dit tibi hanc potestatem ut ista facias? 29Ie-
sus autem respondens, ait illis: Interroga-
bo vos et ego unum verbum, et responde-
te mihi: et dicam vobis in qua potestate haec
faciam. 30Baptismus Ioannis, de caelo erat,
an ex hominibus? Respondete mihi. 31At
illi cogitabat secum, dicentes: Si dixeri-
mus, De caelo, dicet, Quare ergo non cre-
didistis ei? 32Si dixerimus, Ex hominibus, ti-
memus populum. omnes enim habebant
Ioannem quia vere propheta esset. 33Et re-
spondentes dicunt Iesu: Nescimus. Et re-
spondens Iesus ait illis: Neque ego dico
vobis in qua potestate haec faciam.

Cap. XII

1Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam
pastinavit homo, et circumdedit sepem,
et fodit lacum, et aedificavit turrim, et loca-
vit eam agricolis, et peregre profectus est.
2Et misit ad agricolas in tempore servum
ut ab agricolis acciperet de fructu vineae.
3Qui apprehensum eum ceciderunt, et di-
miserunt vacuum. 4Et iterum misit ad il-
los alium servum: et illum in capite vulne-
raverunt, et contumeliis affecerunt. 5Et
rursum alium misit, et illum occiderunt: et
plures alios: quosdam caedentes, alios vero
occidentes. 6Adhuc ergo unum habens fi-
lium charissimum: et illum misit ad eos no-
vissimum, dicens: Quia reverebuntur filium
meum. 7Coloni autem dixerunt ad invi-
cem: Hic est heres: venite, occidamus eum:
et nostra erit hereditas. 8Et apprehenden-
tes eum, occiderunt: et eiecerunt extra vi-
neam. 9Quid ergo faciet Dominus vineae?
Veniet, et perdet colonos: et dabit vineam
aliis. 10Nec scripturam hanc legistis: Lapi-
dem, quem reprobaverunt aedificantes, hic
factus est in caput anguli: 11A Domino factum
est istud, et est mirabile in oculis nostris?
12Et quaerebant eum tenere: et timuerunt tur-
bam. cognoverunt enim quoniam ad eos pa-
rabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis,
et Herodianis, ut eum caperent in verbo.
14Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus
quia verax es, et non curas quemquam: nec
enim vides in faciem hominum, sed in veri-
tate viam Dei doces. licet dari tributum Cae-
sari, an non dabimus? 15Qui sciens versutiam
illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte
mihi denarium ut videam. 16At illi attule-
runt ei. Et ait illis: Cuius est imago haec, et
inscriptio? Dicunt ei: Caesaris. 17Respondens
autem Iesus dixit illis: Reddite igitur quae
sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.
Et mirabantur super eo. 18Et venerunt ad eum
Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non
esse: et interrogabant eum dicentes: 19Magi-
ster, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater
mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios
non reliquerit, accipiat frater eius uxorem
ipsius, et resuscitet semen fratri suo. 20Septem
ergo fratres erant: et primus accepit uxo-
rem, et mortuus est non relicto semine. 21Et
secundus accepit eam, et mortuus est: et nec
iste reliquit semen. Et tertius similiter. 22Et
acceperunt eam similiter septem: et non re-
liquerunt semen. Novissima omnium de-
functa est et mulier. 23In resurrectione ergo
cum resurrexerint, cuius de his erit uxor?
septem enim habuerunt eam uxorem. 24Et
respondens Iesus ait illis: Nonne ideo erra-
tis, non scientes Scripturas, neque virtutem
Dei? 25Cum enim a mortuis resurrexerint,
neque nubent, neque nubentur, sed sunt si-
cut angeli in caelis. 26De mortuis autem
quod resurgant, non legistis in libro Moysi,
super rubum quomodo dixerit illi Deus, in-
quiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus
Isaac, et Deus Iacob? 27Non est Deus mor-
tuorum, sed vivorum. Vos ergo multum er-
ratis. 28Et accessit unus de Scribis, qui au-
dierat illos conquirentes, et videns quo-
niam bene illis responderit, interrogavit eum
quod esset primum omnium mandatum.


pagina successiva »