
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 999
profuerit: 12et ultra non dimittitis eum quid-
quam facere patri suo, aut matri, 13rescinden-
tes verbum Dei per traditionem vestram,
quam tradidistis: et similia huiusmodi mul-
ta facitis. 14Et advocans iterum turbam, di-
cebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
15Nihil est extra hominem introiens in eum,
quod possit eum coinquinare, sed quae de
homine procedunt, illa sunt, quae communi-
cant hominem. 16Si quis habet aures au-
diendi, audiat. 17Et cum introisset in do-
mum a turba, interrogabant eum discipu-
li eius parabolam.
18Et ait illis: Sic et vos
imprudentes estis? Non intelligitis quia om-
ne extrinsecus introiens in hominem, non po-
test eum communicare: 19quia non intrat in
cor eius, sed in ventrem vadit, et in seces-
sum exit, purgans omnes escas? 20Dicebat
autem, quoniam quae de homine exeunt, il-
la communicant hominem. 21Abintus enim
de corde hominum malae cogitationes pro-
cedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudici-
tiae, oculus malus,
blasphemia, superbia, stul-
titia. 23Omnia haec mala abintus procedunt,
et communicant hominem. 24Et inde sur-
gens abiit in fines Tyri, et Sidonis: et in-
gressus domum, neminem voluit scire, et
non potuit latere. 25Mulier enim statim ut
audivit de eo, cuius filia habebat spiritum
immundum, intravit, et procidit ad pedes
eius. 26Erat enim mulier Gentilis, Syrophoe-
nissa genere. Et rogabat eum ut daemonium
eiiceret de filia eius. 27Qui dixit illi: Sine
prius saturari filios: non est enim bonum su-
mere panem filiorum, et mittere canibus.
28At illa respondit, et dixit illi: Utique Do-
mine, nam et catelli comedunt sub mensa
de micis puerorum. 29Et ait illi: Propter
hunc sermonem vade, exiit daemonium a
filia tua. 30Et cum abiisset domum suam,
invenit puellam iacentem supra lectum, et
daemonium exiisse. 31Et iterum exiens de
finibus Tyri, venit per Sidonem ad Mare
Galileae inter medios fines Decapoleos. 32Et
adducunt ei surdum, et mutum, et depreca-
bantur eum, ut imponat illi manum. 33Et ap-
prehendens eum de turba seorsum, misit di-
gitos suos in auriculas eius: et expuens, te-
tigit linguam eius: 34et suspiciens in caelum, in-
gemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est ada-
perire. 35Et statim apertae sunt aures eius,
et solutum est vinculum linguae eius, et lo-
quebatur recte. 36Et praecepit illis ne cui di-
cerent. Quanto autem eis praecipiebat, tan-
to magis plus
praedicabant: 37et eo amplius
admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit:
et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Cap. VIII
1In diebus illis iterum cum turba mul-
ta esset, nec haberent quod mandu-
carent: convocatis discipulis, ait illis: 2Mi-
sereor super turbam: quia ecce iam triduo
sustinent me, nec habent quod manducent:
3et si dimisero eos ieiunos in domum suam,
deficient in via: quidam enim ex eis de lon-
ge venerunt. 4Et responderunt ei discipu-
li sui: unde illos quis poterit hic saturare pa-
nibus in solitudine? 5Et interrogavit eos:
Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
6Et praecepit turbae discumbere super terram.
Et accipiens septem panes, gratias agens fre-
git, et dabat discipulis suis ut apponerent, et
apposuerunt turbae. 7Et habebant piscicu-
los paucos: et ipsos benedixit, et iussit appo-
ni. 8Et manducaverunt, et saturati sunt, et
sustulerunt quod superaverat de fragmen-
tis, septem sportas. 9Erant autem qui mandu-
caverant, quasi quattuor millia: et dimisit
eos. 10Et statim ascendens navim cum disci-
pulis suis, venit in partes Dalmanutha. 11Et
exierunt Pharisaei, et coeperunt conquirere
cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, ten-
tantes eum. 12Et ingemiscens spiritu, ait: Quid
generatio ista signum quaerit? Amen dico vo-
bis, si dabitur generationi isti signum. 13Et
dimittens eos, ascendit iterum navim, et
abiit trans fretum. 14Et obliti sunt panes su-
mere: et nisi unum panem non habebant se-
cum in navi. 15Et praecipiebat eis, dicens:
Videte, et cavete a fermento Pharisaeorum, et
fermento Herodis. 16Et cogitabant ad alteru-
trum, dicentes: Quia panes non habemus. 17Quo
pagina successiva »