
habebant. 32Et ascendentes in navim, abie-
runt in desertum locum seorsum. 33Et vi-
derunt eos abeuntes, et cognoverunt
multi: et pedestres de omnibus civitati-
bus concurrerunt illuc, et praevenerunt
eos. 34Et exiens vidit turbam multam Iesus:
et misertus est super eos, quia erant sicut oves
non habentes pastorem, et coepit illos doce-
re multa. 35Et cum iam hora multa fieret,
accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus
est locus hic, et iam hora praeteriit: 36dimitte
illos, ut euntes in proximas villas, et vicos,
emant sibi cibos, quos manducent: 37Et re-
spondes ait illis: Date illis vos manduca-
re. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducen-
tis denariis panes, et dabimus illis mandu-
care. 38Et dicit eis: Quot panes habetis? ite,
et videte. Et cum cognovissent, dicunt:
Quinque, et duos pisces. 39Et praecepit illis
ut accumbere facerent omnes secundum
contubernia super viride foenum. 40Et di-
scubuerunt in partes per centenos, et quin-
quagenos. 41Et acceptis quinque panibus,
et duobus piscibus, intuens in caelum, be-
nedixit, et fregit panes, et dedit discipulis
suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces di-
visit omnibus. 42Et manducaverunt omnes,
et saturati sunt. 43Et sustulerunt reliquias,
fragmentorum duodecim cophinos plenos,
et de piscibus. 44Erant autem qui man-
ducaverunt quinque millia virorum. 45Et
statim coegit discipulos suos ascendere na-
vim, ut praecederent eum trans fretum ad
Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
46Et cum dimisisset eos, abiit in montem
orare. 47Et cum sero esset, erat navis in me-
dio mari, et ipse solus in terra. 48Et videns
eos laborantes in remigando, (erat enim ven-
tus contrarius eis) et circa quartam vigiliam
noctis venit ad eos ambulans supra mare: et
volebat praeterire eos. 49At illi ut viderunt
eum ambulantem supra mare, putaverunt
phantasma esse, et exclamaverunt. 50Omnes
enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et
statim locutus est cum eis, et dixit eis: Con-
fidite, ego sum, nolite timere. 51Et ascen-
dit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et
plus magis intra se stupebant: 52non enim
intellexerunt de panibus: erat enim cor eo-
rum obcaecatum. 53Et cum transfretassent, ve-
nerunt in terram Genesareth, et applicue-
runt. 54Cumque egressi essent de navi, con-
tinuo cognoverunt eum: 55et percurrentes
universam regionem illam, coeperunt in gra-
batis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi
audiebant eum esse. 56Et quocumque introi-
bat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in
plateis ponebant infirmos, et deprecabantur
eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent,
et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
Cap. VII
1Et conveniunt ad eum Pharisaei, et qui-
dam de Scribis, venientes ab Ierosoly-
mis. 2Et cum vidissent quosdam ex disci-
pulis eius communibus manibus, idest non
lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3Pharisaei enim, et omnes Iudaei, nisi cre-
bro laverint manus, non manducant, te-
nentes traditionem seniorum: 4et aforo nisi
baptizentur, non comedunt: et alia mul-
ta sunt, quae tradita sunt illis servare, ba-
ptismata calicum, et urceorum, et aera-
mentorum, et lectorum: 5et interrogabant
eum Pharisaei, et Scribae: Quare discipuli
tui non ambulant iuxta traditionem senio-
rum, sed communibus manibus mandu-
cant panem? 6At ille respondens, dixit
eis: bene prophetavit Isaias de vobis hy-
pocritis, sicut scriptum est: Populus hic
labiis me honorat, cor autem eorum lon-
ge est a me. 7in vanum autem me colunt,
docentes doctrinas, et praecepta hominum.
8Relinquentes enim mandatum Dei, te-
netis traditionem hominum, baptismata
urceorum, et calicum: et
alia similia his
facitis multa. 9Et dicebat illis: Bene ir-
ritum facitis praeceptum Dei, ut traditio-
nem vestram servetis. 10Moyses enim di-
xit: Honora patrem tuum, et matrem
tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel ma-
tri, morte moriatur. 11Vos autem dicitis:
Si dixerit homo patri, aut matri, Corban,
(quod est donum) quodcumque ex me, tibi
pagina successiva »