La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 924


ra, ut magnificaretur in ea. 15Et quia cu-
riam fecerunt sibi, et quotidie consulebant
trecentos viginti consilium agentes semper
de multitudine, ut quae digna sunt, gerant:
16et committunt uni homini magistratum
suum per singulos annos dominari univer-
sae terrae suae, et omnes obediunt uni, et
non est invidia, neque zelus inter eos. 17Et
elegit Iudas Eupolemum, filium Ioannis,
filii Iacob, et Iasonem, filium Eleazari, et
misit eos Romam constituere cum illis ami-
citiam et societatem: 18et ut auferrent ab eis
iugum Graecorum, quia viderunt quod in
servitutem premerent regnum Israel. 19Et
abierunt Romam viam multam valde, et
introierunt curiam, et dixerunt: 20Iudas Ma-
chabaeus, et fratres eius, et populus Iudaeo-
rum miserunt nos ad vos statuere vobiscum
societatem, et pacem, et conscribere nos so-
cios et amicos vestros. 21Et placuit sermo
in conspectu eorum. 22Et hoc rescriptum
est quod rescripserunt in tabulis aereis, et
miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi
memoriale pacis, et societatis: 23Bene sit
Romanis, et genti Iudaeorum in mari,
et in terra in aeternum: gladiusque et hostis
procul sit ab eis. 24Quod si institerit bellum
Romanis prius, aut omnibus sociis eorum
in omni dominatione eorum: 25auxilium fe-
ret gens Iudaeorum, prout tempus dictave-
rit, corde pleno: 26et praeliantibus non da-
bunt, neque subministrabunt triticum, ar-
ma, pecuniam, naves, sicut placuit Roma-
nis: et custodient mandata eorum, nihil
ab eis accipientes. 27Similiter autem et si genti
Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuva-
bunt Romani ex animo, prout eis tempus
permiserit: 28et adiuvantibus non dabitur tri-
ticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit
Romanis: et custodient mandata eorum
absque dolo. 29Secundum haec verba consti-
tuerunt Romani populo Iudaeorum. 30Quod
si post haec verba hi aut illi addere, aut de-
mere ad haec aliquid voluerint, facient ex
proposito suo: et quaecumque addiderint, vel
dempserint, rata erunt. 31Sed et de malis, quae
Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, di-
centes: Quare gravasti iugum tuum super ami-
cos nostros, et socios Iudaeos? 32Si ergo ite-
rum adierint nos, adversum te faciemus illis
iudicium, et pugnabimus tecum mari terraque.

Cap. IX

1Interea ut audivit Demetrius quia ce-
cidit Nicanor, et exercitus eius in prae-
lio, apposuit Bacchidem, et Alcimum rur-
sum mittere in Iudaeam, et dextrum cornu
cum illis. 2Et abierunt viam, quae ducit in
Galgala, et castra posuerunt in Masaloth,
quae est in Arbellis: et occupaverunt eam, et
peremerunt animas hominum multas. 3In
mense primo anni centesimi et quinquagesi-
mi secundi applicuerunt exercitum ad Ieru-
salem: 4et surrexerunt, et abierunt in Beream
viginti millia virorum, et duo millia equi-
tum. 5Et Iudas posuerat castra in Laisa, et
tria millia viri electi cum eo: 6et viderunt mul-
titudinem exercitus quia multi sunt, et ti-
muerunt valde: et multi subtraxerunt se de
castris, et non remanserunt ex eis nisi octin-
genti viri. 7Et vidit Iudas quod defluxit
exercitus suus, et bellum perurgebat eum,
et confractus est corde: quia non habebat
tempus congregandi eos, et dissolutus est.
8Et dixit his, qui residui erant: Surgamus,
et eamus ad adversarios nostros, si poteri-
mus pugnare adversus eos. 9Et avertebant
eum, dicentes: Non poterimus, sed libere-
mus animas nostras modo, et revertamur ad
fratres nostros, et tunc pugnabimus adver-
sus eos: nos autem pauci sumus. 10Et ait Iu-
das: Absit istam rem facere ut fugiamus
ab eis: et si appropiavit tempus nostrum,
moriamur in virtute propter fratres no-
stros, et non inferamus crimen gloriae no-
strae. 11Et movit exercitus de castris, et stete-
runt illis obviam: et divisi sunt equites in duas
partes, et fundibularii, et sagittarii praeibant
exercitum, et primi certaminis omnes po-
tentes. 12Bacchides autem erat in dextro cor-
nu, et proximavit legio ex duabus partibus,
et clamabant tubis: 13exclamaverunt autem
et hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi, et
commota est terra a voce exercituum: et com-


pagina successiva »