La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure



Cap. VI

1Et rex Antiochus perambulabat supe-
riores regiones, et audivit esse civitatem
Elymaidem in Perside nobilissimam, et co-
piosam in argento, et auro, 2templumque in
ea locuples valde: et illic velamina aurea, et
loricae, et scuta, quae reliquit Alexander Phi-
lippi rex Macedo, qui regnavit primus in
Graecia. 3Et venit, et quaerebat capere civita-
tem, et depraedari eam: et non potuit, quo-
niam innotuit sermo his, qui erant in civita-
te: 4et insurrexerunt in praelium, et fugit inde,
et abiit cum tristitia magna, et reversus est in
Babyloniam. 5Et venit qui nunciaret ei in
Perside, quia fugata sunt castra, quae erant in
terra Iuda: 6et quia abiit Lysias cum virtute
forti in primis, et fugatus est a facie Iudaeo-
rum, et invaluerunt armis, et viribus, et spo-
liis multis, quae ceperunt de castris, quae ex-
ciderunt: 7et quia diruerunt abominationem,
quam aedificaverat super altare, quod erat
in Ierusalem, et sanctificationem, sicut prius,
circumdederunt muris excelsis, sed et Beth-
suram civitatem suam. 8Et factum est ut au-
divit rex sermones istos, expavit, et commo-
tus est valde: et decidit in lectum, et incidit
in languorem prae tristitia, quia non factum
est ei sicut cogitabat. 9Et erat illic per dies
multos: quia renovata est in eo tristitia ma-
gna, et arbitratus est se mori. 10Et vocavit
omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit
somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui
corde prae sollicitudine: 11et dixi in corde
meo: In quantam tribulationem deveni, et
in quos fluctus tristitiae, in qua nunc sum: qui
iucundus eram, et dilectus in potestate mea!
12Nunc vero reminiscor malorum, quae feci
in Ierusalem, unde et abstuli omnia spolia
aurea, et argentea, quae erant in ea, et misi au-
ferre habitantes Iudaeam sine causa. 13Co-
gnovi ergo quia propterea invenerunt me
mala ista: et ecce pereo tristitia magna in
terra aliena. 14Et vocavit Philippum, unum
de amicis suis, et praeposuit eum super uni-
versum regnum suum: 15et dedit ei diade-
ma, et stolam suam, et annulum, ut adduce-
ret Antiochum filium suum, et nutriret eum,
et regnaret. 16Et mortuus est illic Antiochus
rex anno centesimo quadragesimo nono.
17Et cognovit Lysias, quoniam mortuus est
rex, et constituit regnare Antiochum filium
eius, quem nutrivit adolescentem: et voca-
vit nomen eius Eupator. 18Et hi, qui erant in
arce, concluserant Israel in circuitu sancto-
rum: et quaerebant eis mala semper, et fir-
mamentum gentium. 19Et cogitavit Iudas
disperdere eos: et convocavit universum
populum, ut obsiderent eos. 20Et conve-
nerunt simul, et obsederunt eos anno cen-
tesimo quinquagesimo, et fecerunt balistas,
et machinas. 21Et exierunt quidam ex eis,
qui obsidebantur: et adiunxerunt se illis
aliqui impii ex Israel, 22et abierunt ad re-
gem, et dixerunt: Quousque non facis iu-
dicium, et vindicas fratres nostros? 23Nos
decrevimus servire patri tuo, et ambulare
in praeceptis eius, et obsequi edictis eius:
24et filii populi nostri propter hoc alienabant
se a nobis, et quicumque inveniebantur ex
nobis, interficiebantur, et haereditates nostrae
diripiebantur. 25Et non ad nos tantum ex-
tenderunt manum, sed et in omnes fines
nostros: 26et ecce applicuerunt hodie ad ar-
cem Ierusalem occupare eam, et munitio-
nem Bethsuram munierunt: 27et nisi praeve-
neris eos velocius, maiora, quam haec, fa-
cient, et non poteris obtinere eos. 28Et ira-
tus est rex, ut haec audivit: et convocavit
omnes amicos suos, et principes exercitus
sui, et eos, qui super equites erant: 29sed et
de regnis aliis, et de insulis maritimis vene-
runt ad eum exercitus conductitii. 30Et erat
numerus exercitus eius, centum millia pedi-
tum, et viginti millia equitum, et elephanti
triginta duo, docti ad praelium. 31Et venerunt
per Idumaeam, et applicuerunt ad Bethsu-
ram, et pugnaverunt dies multos, et fe-
cerunt machinas et exierunt, et succende-
runt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
32Et recessit Iudas ab arce, et movit ca-
stra ad Bethzacharam contra castra regis.
33Et surrexit rex ante lucem, et concitavit
exercitus in impetum contra viam Bethza-
charam: et comparaverunt se exercitus


pagina successiva »