
rum. 35Videns autem Lysias fugam suorum,
et Iudaeorum audaciam, et quod parati sunt
aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antio-
chiam, et elegit milites, ut multiplicati rur-
sus venirent in Iudaeam. 36Dixit autem Iu-
das, et fratres eius: Ecce contriti sunt ini-
mici nostri: ascendamus nunc mundare san-
cta, et renovare. 37Et congregatus est om-
nis exercitus, et ascenderunt in montem
Sion. 38Et viderunt sanctificationem deser-
tam, et altare profanatum, et portas exu-
stas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu,
vel in montibus, et pastophoria diruta. 39Et
sciderunt vestimenta sua, et planxerunt plan-
ctu magno, et imposuerunt cinerem super
caput suum: 40et ceciderunt in faciem super
terram, et exclamaverunt tubis signorum,
et clamaverunt in caelum. 41Tunc ordinavit
Iudas viros ut pugnarent adversus eos, qui
erant in arce, donec emundarent sancta.
42Et elegit sacerdotes sine macula, volunta-
tem habentes in lege Dei: 43et mundaverunt
sancta, et tulerunt lapides contaminationis
in locum immundum. 44Et cogitavit de al-
tari holocaustorum, quod profanatum erat,
quid de eo faceret. 45Et incidit illis consi-
lium bonum ut destruerent illud: ne forte
illis esset in opprobrium, quia contamina-
verunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
46Et reposuerunt lapides in monte domus
in loco apto, quoadusque veniret prophe-
ta, et responderet de eis. 47Et acceperunt
lapides integros secundum legem, et aedi-
ficaverunt altare novum secundum illud,
quod fuit prius: 48et aedificaverunt sancta,
et quae intra domum erant intrinsecus: et
aedem, et atria sanctificaverunt. 49Et fece-
runt vasa sancta nova, et intulerunt can-
delabrum, et altare incensorum, et mensam
in templum. 50Et incensum posuerunt su-
per altare, et accenderunt lucernas, quae
super candelabrum erant, et lucebant in
templo. 51Et posuerunt super mensam pa-
nes, et appenderunt vela, et consummave-
runt omnia opera quae fecerant. 52Et ante
matutinum surrexerunt quinta et vigesima
die mensis noni (hic est mensis Casleu)
centesimi quadragesimi octavi anni: 53et
obtulerunt sacrificium secundum legem
super altare holocaustorum novum, quod
fecerunt. 54Secundum tempus et secun-
dum diem, in qua contaminaverunt illud
gentes, in ipsa renovatum est in canticis,
et citharis, et cinyris, et in cymbalis. 55Et
cecidit omnis populus in faciem, et ado-
raverunt, et benedixerunt in caelum eum,
qui prosperavit eis. 56Et fecerunt dedica-
tionem altaris diebus octo, et obtulerunt
holocausta cum laetitia, et sacrificium salu-
taris, et laudis. 57Et ornaverunt faciem tem-
pli coronis aureis, et scutulis: et dedicave-
runt portas, et pastophoria, et imposue-
runt eis ianuas. 58Et facta est laetitia in po-
pulo magna valde, et aversum est oppro-
brium gentium. 59Et statuit Iudas, et fratres
eius, et universa ecclesia Israel ut agatur
dies dedicationis altaris in temporibus suis
ab anno in annum per dies octo a quinta
et vigesima die mensis Casleu, cum laetitia
et gaudio. 60Et aedificaverunt in tempore il-
lo montem Sion, et per circuitum muros
altos, et turres firmas, nequando venirent
gentes, et conculcarent eum sicut an-
tea fecerunt. 61Et collocavit illic exerci-
tum, ut servarent eum, et munivit eum
ad custodiendum Bethsuram, ut haberet
populus munitionem contra faciem Idu-
maeae.
Cap. V
1Et factum est, ut audierunt gentes in
circuitu quia aedificatum est altare, et
sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde:
2et cogitabant tollere genus Iacob, qui
erant inter eos, et coeperunt occidere de
populo, et persequi. 3Et debellabat Iu-
das filios Esau in Idumaea, et eos, qui erant
in Acrabathane: quia circumsedebant Israe-
litas, et percussit eos plaga magna. 4Et
recordatus est malitiam filiorum Bean, qui
erant populo in laqueum, et in scanda-
lum, insidiantes ei in via. 5Et conclusi sunt
ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et
anathematizavit eos, et incendit turres eo-
pagina successiva »