
ut pugnetis adversus nationes has, quae
convenerunt adversus nos disperdere nos,
et sancta nostra: 59quoniam melius est nos
mori in bello, quam videre mala gentis
nostrae, et sanctorum. 60Sicut autem fuerit
voluntas in caelo, sic fiat.
Cap. IIII
1Et assumpsit Gorgias quinque millia
virorum, et mille equites electos: et
moverunt castra nocte 2ut applicarent ad
castra Iudaeorum, et percuterent eos subi-
to: et filii, qui erant ex arce, erant illis du-
ces. 3Et audivit Iudas, et surrexit ipse, et
potentes percutere virtutem exercituum
regis, qui erant in Emmaum. 4Adhuc enim
dispersus erat exercitus a castris. 5Et venit
Gorgias in castra Iudae noctu, et neminem
invenit, et quaerebat eos in montibus: quo-
niam dixit: Fugiunt hi a nobis. 6Et cum
dies factus esset, apparuit Iudas in campo
cum tribus millibus virorum tantum: qui
tegumenta, et gladios non habebant: 7et
viderunt castra gentium valida, et lorica-
tos, et equitatus in circuitu eorum, et hi
docti ad praelium. 8Et ait Iudas viris, qui
secum erant: Ne timueritis multitudinem
eorum, et impetum eorum ne formidetis.
9Mementote qualiter salvi facti sunt patres
nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos
Pharao cum exercitu multo. 10Et nunc cla-
memus in caelum: et miserebitur nostri Do-
minus, et memor erit testamenti patrum
nostrorum, et conteret exercitum istum
ante faciem nostram hodie: 11et scient om-
nes gentes quia est qui redimat, et liberet
Israel. 12Et elevaverunt alienigenae oculos
suos, et viderunt eos venientes ex adverso.
13Et exierunt de castris in praelium, et tuba
cecinerunt hi, qui erant cum Iuda: 14Et con-
gressi sunt: et contritae sunt gentes, et fu-
gerunt in campum. 15Novissimi autem om-
nes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt
eos usque Gezeron, et usque in campos
Idumaeae, et Azoti, et Iamniae: et ceciderunt
ex illis usque ad tria millia virorum. 16Et
reversus est Iudas, et exercitus eius, sequens
eum. 17Dixitque ad populum: Non concu-
piscatis spolia: quia bellum contra nos est,
18et Gorgias et exercitus eius prope nos in
monte: sed state nunc contra inimicos no-
stros, et expugnate eos, et sumetis postea
spolia securi. 19Et adhuc loquente Iuda haec,
ecce apparuit pars quaedam prospiciens de
monte. 20Et vidit Gorgias quod in fugam
conversi sunt sui, et succenderunt castra:
fumus enim, qui videbatur, declarabat
quod factum est. 21Quibus illi conspectis ti-
muerunt valde, aspicientes simul et Iudam,
et exercitum in campo paratum ad praelium.
22Et fugerunt omnes in campum alienige-
narum: 23et Iudas reversus est ad spolia ca-
strorum, et acceperunt aurum multum, et
argentum, et hyacinthinum, et purpuram
marinam, et opes magnas. 24Et conversi,
hymnum canebant, et benedicebant Deum
in caelum, quoniam bonus est, quoniam in
saeculum misericordia eius. 25Et facta est sa-
lus magna in Israel in die illa. 26Quicum-
que autem alienigenarum evaserunt, vene-
runt, et nunciaverunt Lysiae universa, quae
acciderant. 27Quibus ille auditis conster-
natus animo deficiebat: quod non qualia
voluit, talia contigerunt in Israel, et qualia
mandavit rex. 28Et sequenti anno congre-
gavit Lysias virorum electorum sexaginta
millia, et equitum quinque millia, ut debel-
laret eos. 29Et venerunt in Iudaeam, et ca-
stra posuerunt in Bethoron, et occurrit il-
lis Iudas cum decem millibus viris. 30Et vi-
derunt exercitum fortem, et oravit, et di-
xit: Benedictus es salvator Israel, qui con-
trivisti impetum potentis in manu servi tui
David, et tradidisti castra alienigenarum in
manu Ionathae filii Saul, et armigeri eius.
31Conclude exercitum istum in manu po-
puli tui Israel, et confundantur in exerci-
tu suo, et equitibus. 32Da illis formidinem,
et tabefac audaciam virtutis eorum, et com-
moveantur contritione sua. 33Deiice illos
gladio diligentium te: et collaudent te om-
nes, qui noverunt nomen tuum in hym-
nis. 34Et commiserunt praelium: et cecide-
runt de exercitu Lysiae quinque millia viro-
pagina successiva »