
sunt de flamma. 60Daniel in sua simplicitate
liberatus est de ore leonum. 61Et ita cogita-
te per generationem, et generationem: quia
omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
62Et a verbis viri peccatoris ne timueritis:
quia gloria eius stercus, et vermis est: 63ho-
die extollitur, et cras non invenietur: quia
conversus est in terram suam, et cogitatio
eius periit. 64Vos ergo filii confortamini, et
viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi
eritis. 65Et ecce Simon frater vester, scio
quod vir consilii est: ipsum audite semper,
et ipse erit vobis pater. 66Et Iudas Macha-
baeus fortis viribus a iuventute sua, sit vobis
princeps militiae, et ipse aget bellum populi.
67Et adducetis ad vos omnes factores legis:
et vindicate vindictam populi vestri. 68Re-
tribuite retributionem gentibus, et inten-
dite in praeceptum legis. 69Et benedixit eos,
et appositus est ad patres suos. 70Et de-
functus est anno centesimo et quadra-
gesimo sexto: et sepultus est a filiis suis
in sepulchris patrum suorum in Modin,
et planxerunt eum omnis Israel planctu
magno.
Cap. III
1Et surrexit Iudas, qui vocabatur Ma-
chabaeus filius eius pro eo: 2et adiuva-
bant eum omnes fratres eius: et universi, qui
se coniunxerant patri eius, et praeliabantur
praelium Israel cum laetitia. 3Et dilatavit glo-
riam populo suo, et induit se loricam sicut
gigas, et succinxit se arma bellica sua in
praeliis, et protegebat castra gladio suo. 4Si-
milis factus est leoni in operibus suis, et sicut
catulus leonis rugiens in venatione. 5Et per-
secutus est iniquos perscrutans eos: et qui
conturbabant populum suum, eos succendit
flammis: 6et repulsi sunt inimici eius prae ti-
more eius, et omnes operarii iniquitatis con-
turbati sunt: et directa est salus in manu
eius. 7Et exacerbabat reges multos, et laeti-
ficabat Iacob in operibus suis, et in saeculum
memoria eius in benedictione. 8Et peram-
bulavit civitates Iuda, et perdidit impios ex
eis, et avertit iram ab Israel. 9Et nominatus
est usque ad novissimum terrae, et congrega-
vit pereuntes. 10Et congregavit Apollonius
gentes, et a Samaria virtutem multam et
magnam ad bellandum contra Israel. 11Et
cognovit Iudas, et exiit obviam illi: et per-
cussit, et occidit illum: et ceciderunt vulnerati
multi, et reliqui fugerunt. 12Et accepit spolia
eorum: et gladium Apollonii abstulit Iudas,
et erat pugnans in eo omnibus diebus. 13Et
audivit Seron princeps exercitus Syriae,
quod congregavit Iudas congregationem
fidelium, et ecclesiam secum, 14et ait: Faciam
mihi nomen, et glorificabor in regno, et de-
bellabo Iudam, et eos, qui cum ipso sunt,
qui spernebant verbum regis. 15Et praepara-
vit se: et ascenderunt cum eo castra impio-
rum fortes auxiliarii ut facerent vindictam
in filios Israel. 16Et appropinquaverunt us-
que ad Bethoron: et exivit Iudas obviam
illi cum paucis. 17Ut autem viderunt exer-
citum venientem sibi obviam, dixerunt Iu-
dae: Quomodo poterimus pauci pugnare
contra multitudinem tantam, et tam fortem,
et nos fatigati sumus ieiunio hodie? 18Et
ait Iudas: Facile est concludi multos in ma-
nus paucorum: et non est differentia in
conspectu Dei caeli liberare in multis, et in
paucis: 19quoniam non in multitudine exer-
citus victoria belli, sed de caelo fortitudo
est. 20Ipsi veniunt ad nos in multitudine
contumaci, et superbia ut disperdant nos, et
uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient
nos: 21nos vero pugnabimus pro animabus
nostris, et legibus nostris: 22et ipse Domi-
nus conteret eos ante faciem nostram: vos
autem ne timueritis eos. 23Ut cessavit au-
tem loqui, insiluit in eos subito: et contri-
tus est Seron, et exercitus eius in conspe-
ctu ipsius: 24et persecutus est eum in descen-
su Bethoron usque in campum, et cecide-
runt ex eis octingenti viri, reliqui autem
fugerunt in terram Philisthiim. 25Et cecidit
timor Iudae, ac fratrum eius, et formido
super omnes gentes in circuitu eorum.
26Et pervenit ad regem nomen eius, et de
praeliis Iudae narrabant omnes gentes. 27Ut
audivit autem rex Antiochus sermones
pagina successiva »