
bonum est in oculis vestris, afferte mer-
cedem meam: et si non, quiescite. Et appen-
derunt mercedem meam triginta argen-
teos. 13Et dixit Dominus ad me: Proiice il-
lud ad statuarium, decorum pretium, quo
appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta ar-
genteos: et proieci illos in domum Domini
ad statuarium. 14Et praecidi virgam meam
secundam, quae appellabatur Funiculus, ut
dissolverem germanitatem inter Iudam, et
Israel. 15Et dixit Dominus ad me: Adhuc
sume tibi vasa pastoris stulti. 16 Quia ecce
ego suscitabo pastorem in terra, qui dereli-
cta non visitabit, dispersum non quaeret, et
contritum non sanabit, et id quod stat non
enutriet, et carnes pinguium comedet, et
ungulas eorum dissolvet. 17O pastor, et ido-
lum, derelinquens gregem: gladius super
brachium eius, et super oculum dextrum eius:
brachium eius ariditate siccabitur, et ocu-
lus dexter eius tenebrescens obscurabitur.
Cap. XII
1Onus verbi Domini super Israel. Dicit
Dominus extendens caelum, et fun-
dans terram, et fingens spiritum hominis
in eo: 2Ecce ego ponam Ierusalem superli-
minare crapulae omnibus populis in circui-
tu: sed et Iuda erit in obsidione contra Ie-
rusalem. 3Et erit: In die illa ponam Ieru-
salem lapidem oneris cunctis populis: om-
nes, qui levabunt eam, concisione lacera-
buntur: et colligentur adversus eam om-
nia regna terrae. 4In die illa, dicit Domi-
nus, percutiam omnem equum in stupo-
rem, et ascensorem eius in amentiam: et su-
per domum Iuda aperiam oculos meos, et
omnem equum populorum percutiam cae-
citate. 5Et dicent duces Iuda in corde suo:
Confortentur mihi habitatores Ierusalem in
Domino exercituum Deo eorum. 6In die
illa ponam duces Iuda sicut caminum ignis
in lignis, et sicut facem ignis in foeno: et
devorabunt ad dexteram, et ad sinistram
omnes populos in circuitu: et habitabitur
Ierusalem rursus in loco suo in Ierusalem.
7Et salvabit Dominus tabernacula Iuda, si-
cut in principio: ut non magnifice glorie-
tur domus David, et gloria habitantium
Ierusalem contra Iudam. 8In die illa pro-
teget Dominus habitatores Ierusalem, et
erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi
David: et domus David quasi Dei, sicut
angelus Domini in conspectu eorum. 9Et
erit in die illa: quaeram conterere omnes
gentes, quae veniunt contra Ierusalem. 10Et
effundam super domum David, et super
habitatores Ierusalem spiritum gratiae, et pre-
cum: et aspicient ad me, quem confixe-
runt: et plangent eum planctu quasi super
unigenitum, et dolebunt super eum, ut do-
leri solet in morte primogeniti. 11In die illa
magnus erit planctus in Ierusalem, sicut plan-
ctus Adadremmon in campo Mageddon.
12Et planget terra: familiae et familiae seor-
sum: familiae domus David seorsum, et mu-
lieres eorum seorsum: 13familiae domus Na-
than seorsum, et mulieres eorum seorsum:
familiae domus Levi seorsum, et mulieres
eorum seorsum: familiae Semei seorsum, et
mulieres eorum seorsum. 14Omnes familiae
reliquae, familiae et familiae seorsum, et mu-
lieres eorum seorsum.
Cap. XIII
1In die illa erit fons patens domui David,
et habitantibus Ierusalem in ablutionem
peccatoris, et menstruatae. 2Et erit in die
illa, dicit Dominus exercituum: Disperdam
nomina idolorum de terra, et non memo-
rabuntur ultra: et pseudoprophetas, et spiri-
tum immundum auferam de terra. 3Et erit,
cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei
pater eius, et mater eius, qui genuerunt eum:
Non vives: quia mendacium locutus es in
nomine Domini: et configent eum pater
eius, et mater eius, genitores eius, cum pro-
phetaverit. 4Et erit: in die illa confundentur
prophetae, unusquisque ex visione sua cum
prophetaverit: nec operientur pallio sacci-
no, ut mentiantur: 5sed dicet: Non sum pro-
pheta, homo agricola ego sum: quoniam
Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
6Et dicetur ei: Quid sunt plagae istae in
pagina successiva »