
aquilonis, requiescere fecerunt spiritum
meum in terra aquilonis. 9Et factum est
verbum Domini ad me, dicens: 10Sume a
transmigratione ab Holdai, et a Tobia, et
ab Idaia; et venies tu in die illa, et intrabis
domum Iosiae, filii Sophoniae, qui venerunt
de Babylone. 11Et sumes aurum, et argentum:
et facies coronas, et pones in capite Iesu filii
Iosedec, sacerdotis magni, 12et loqueris ad
eum, dicens: Haec ait Dominus exercituum, di-
cens Ecce vir Oriens nomen eius:
et subter eum orietur, et aedificabit templum
Domino. 13Et ipse exstruet templum Domi-
no: et ipse portabit gloriam, et sedebit, et
dominabitur super solio suo: et erit sacerdos
super solio suo, et consilium pacis erit inter
illos duos. 14Et coronae erunt Helem, et To-
biae, et Idaiae, et Hem, filio Sophoniae, memo-
riale in templo Domini. 15Et qui procul
sunt, venient, et aedificabunt in templo Do-
mini: et scietis quia Dominus exercituum
misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu
audieritis vocem Domini Dei vestri.
Cap. VII
1Et factum est in anno quarto Darii re-
gis, factum est verbum Domini ad Za-
chariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
2Et miserunt ad domum Dei Sarasar, et Ro-
gommelech, et viri, qui erant cum eo ad de-
precandam faciem Domini: 3 ut dicerent sa-
cerdotibus domus Domini exercituum, et
prophetis loquentes: numquid flendum est
mihi in quinto mense, vel sanctificare me
debeo, sicut iam feci multis annis? 4Et fa-
ctum est verbum Domini exercituum ad
me, dicens: 5Loquere ad omnem populum
terrae, et ad sacerdotes, dicens: Cum ieiu-
naretis, et plangeretis in quinto et septimo
per hos septuaginta annos: numquid ieiu-
nium ieiunastis mihi? 6Et cum comedistis,
et bibistis, numquid non vobis comedistis,
et vobismetipsis bibistis? 7Numquid non
sunt verba, quae locutus est Dominus in ma-
nu prophetarum priorum, cum adhuc Ieru-
salem habitaretur, ut esset opulenta, ipsa et
urbes in circuitu eius, et ad austrum, et in
campestribus habitaretur? 8Et factum est
verbum Domini ad Zachariam, dicens:
9Haec ait Dominus exercituum, dicens: Iu-
dicium verum iudicate, et misericordiam, et
miserationes facite, unusquisque cum fra-
tre suo. 10Et viduam, et pupillum, et adve-
nam, et pauperem nolite calumniari: et ma-
lum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
11Et noluerunt attendere, et averterunt sca-
pulam recedentem, et aures suas aggravave-
runt ne audirent. 12Et cor suum posuerunt
ut adamantem ne audirent legem, et verba
quae misit Dominus exercituum in spiritu
suo per manum prophetarum priorum: et
facta est indignatio magna a Domino exer-
cituum. 13Et factum est sicut locutus est, et
non audierunt: sic clamabunt, et non exau-
diam, dicit Dominus exercituum. 14Et di-
spersi eos per omnia regna, quae nesciunt:
et terra desolata est ab eis, eo quod non es-
set transiens et revertens: et posuerunt ter-
ram desiderabilem in desertum.
Cap. VIII
1Et factum est verbum Domini exerci-
tuum, dicens: 2Haec dicit Dominus exer-
cituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et
indignatione magna zelatus sum eam. 3Haec
dicit Dominus exercituum: Reversus sum
ad Sion, et habitabo in medio Ierusalem:
et vocabitur Ierusalem civitas veritatis, et
mons Domini exercituum mons sanctifica-
tus. 4Haec dicit Dominus exercituum: Ad-
huc habitabunt senes, et anus in plateis Ie-
rusalem: et viri baculus in manu eius prae
multitudine dierum. 5Et plateae civitatis com-
plebuntur infantibus, et puellis ludentibus
in plateis eius. 6 Haec dicit Dominus exerci-
tuum: Si videbitur difficile in oculis reliquia-
rum populi huius in diebus illis, numquid in
oculis meis difficile erit, dicit Dominus
exercituum? 7Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce ego salvabo populum meum de terra
Orientis, et de terra occasus solis. 8Et ad-
ducam eos, et habitabunt in medio Ierusa-
lem: et erunt mihi in populum, et ego ero
eis in Deum in veritate, et in iustitia. 9Haec
pagina successiva »