
nimis: vox diei Domini amara, tribulabi-
tur ibi fortis. 15Dies irae dies illa, dies tribula-
tionis et angustiae, dies calamitatis et mi-
seriae, dies tenebrarum et caliginis, dies ne-
bulae et turbinis, 16 dies tubae et clangoris
super civitates munitas, et super angulos
excelsos. 17Et tribulabo homines, et ambu-
labunt ut caeci, quia Domino peccaverunt:
et effundetur sanguis eorum sicut humus,
et corpora eorum sicut stercora. 18Sed et
argentum eorum, et aurum eorum non pote-
rit liberare eos in die irae Domini: in igne
zeli eius devorabitur omnis terra, quia con-
summationem cum festinatione faciet cun-
ctis habitantibus terram.
Cap. II
1Convenite, congregamini gens non
amabilis. 2Priusquam pariat iussio quasi
pulverem transeuntem diem, antequam veniat
super vos ira furoris Domini, antequam ve-
niat super vos dies indignationis Domini.
3Quaerite Dominum omnes mansueti ter-
rae, qui iudicium eius estis operati: quaerite
iustum, quaerite mansuetum: si quomodo
abscondamini in die furoris Domini. 4Quia
Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum,
Azotum in meridie eiicient, et Accaron era-
dicabitur. 5Vae qui habitatis funiculum ma-
ris, gens perditorum: verbum Domini su-
per vos Chanaan terra Philisthinorum, et
disperdam te, ita ut non sit inhabitator. 6Et
erit funiculus maris requies pastorum, et cau-
lae pecorum: 7et erit funiculus eius, qui re-
manserit de domo Iuda: ibi pascentur, in
domibus Ascalonis ad vesperam requiescent:
quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et
avertet captivitatem eorum. 8Audivi op-
probrium Moab, et blasphemias filiorum
Ammon: quae exprobraverunt populo meo,
et magnificati sunt super terminos eorum.
9Propterea vivo ego, dicit Dominus exer-
cituum Deus Israel, quia Moab ut Sodoma
erit, et filii Ammon quasi Gomorrha, sic-
citas spinarum, et acervi salis, et desertum
usque in aeternum: reliquiae populi mei diri-
pient eos, et residui gentis meae possidebunt
illos. 10Hoc eis eveniet pro superbia sua:
quia blasphemaverunt, et magnificati sunt
super populum Domini exercituum. 11Hor-
ribilis Dominus super eos, et attenuabit
omnes deos terrae: et adorabunt eum viri
de loco suo, omnes insulae gentium. 12Sed et
vos Aethiopes interfecti gladio meo eritis.
13Et extendet manum suam super aquilonem,
et perdet Assur: et ponet speciosam in so-
litudinem, et in invium, et quasi desertum.
14Et accubabunt in medio eius greges, om-
nes bestiae gentium: et onocrotalus, et eri-
cius in liminibus eius morabuntur: vox can-
tantis in fenestra, corvus in superliminari,
quoniam attenuabo robur eius. 15Haec est ci-
vitas gloriosa habitans in confidentia: quae
dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me
non est alia amplius: quomodo facta est in
desertum cubile bestiae? Omnis qui transit per
eam, sibilabit, et movebit manum suam.
Cap. III
1Vae provocatrix, et redempta civitas, co-
lumba. 2non audivit vocem, et non
suscepit disciplinam: in Domino non est con-
fisa, ad Deum suum non appropinquavit.
3Principes eius in medio eius quasi leones
rugientes: iudices eius lupi vespere, non re-
linquebant in mane. 4Prophetae eius vesani,
viri infideles: sacerdotes eius polluerunt san-
ctum, iniuste egerunt contra legem. 5Domi-
nus iustus in medio eius non faciet iniquita-
tem: mane mane iudicium suum dabit in lu-
cem, et non abscondetur: nescivit autem ini-
quus confusionem. 6Disperdidi gentes, et
dissipati sunt anguli earum: desertas feci
vias eorum, dum non est qui transeat: deso-
latae sunt civitates eorum, non remanente
viro, neque ullo habitatore. 7Dixi: Attamen
timebis me, suscipies disciplinam: et non
peribit habitaculum eius propter omnia,
in quibus visitavi eam: verumtamen dilu-
culo surgentes corruperunt omnes cogita-
tiones suas. 8Quapropter exspecta me, dicit
Dominus, in die resurrectionis meae in fu-
turum, quia iudicium meum ut congregem
gentes, et colligam regna: et effundam
pagina successiva »