La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - vignette » Biblia Vulgata (1592) - p. 89


lignaque setim in varios usus. 25Sed et mulie-
res doctae, quae neverant, dederunt hyacin-
thum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
26et pilos caprarum, sponte propria cuncta
tribuentes. 27Principes vero obtulerunt la-
pides onychinos, et gemmas ad superhu-
merale et rationale, 28aromataque et oleum ad
luminaria concinnanda, et ad praeparandum
unguentum, ac thymiama odoris suavissimi
componendum. 29Omnes viri mulieres
mente devota obtulerunt donaria, et fierent
opera quae iusserat Dominus per manum
Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domi-
no dedicaverunt. 30Dixitque Moyses ad filios
Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine
Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda.
31Implevitque eum spiritu Dei, sapientia et in-
telligentia, et scientia et omni doctrina 32ad
excogitandum, et faciendum opus in auro
et argento, et aere, 33sculpendisque lapidibus, et
opere carpentario, quidquid fabre adinveni-
ri potest, 34dedit in corde eius: Ooliab quo-
que filium Achisamech de tribu Dan: 35am-
bos erudivit sapientia, ut faciant opera abie-
tarii, polymitarii, ac plumarii de hiacyntho
ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et
texant omnia, ac nova quaeque reperiant.

Cap. XXXVI

1Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et om-
nis vir sapiens, quibus dedit Dominus
sapientiam et intellectum, ut scirent fabre
operari quae in usus Sanctuarii necessaria
sunt, et quae praecepit Dominus. 2Cumque
vocasset eos Moyses, et omnem eruditum
virum, cui dederat Dominus sapientiam, et
qui sponte sua obtulerant se ad faciendum
opus, 3tradidit eis universa donaria filiorum
Israel. Qui cum instarent operi, quotidie
mane vota populus offerebat. 4Unde arti-
fices venire compulsi, 5dixerunt Moysi: Plus
offert populus quam necessarium est. 6Ius-
sit ergo Moyses praeconis voce cantari: Nec
vir nec mulier quidquam offerat ultra in
opere Sanctuarii. Sicque cessatum est a mu-
neribus offerendis, 7eo quod oblata suffice-
rent et superabundarent. 8Feceruntque om-
nes corde sapientes ad explendum opus ta-
bernaculi, cortinas decem de bysso retor-
ta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tin-
cto, opere vario, et arte polymita: 9quarum
una hahebat in longitudine vigintiocto cu-
bitos, et in latitudine quattuor, una men-
sura erat omnium cortinarum. 10Coniunxitque
cortinas quinque, alteram alteri, et alias
quinque sibi invicem copulavit. 11Fecit et
ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex
utroque latere, et in ora cortinae alterius si-
militer, 12ut contra se invicem venirent an-
sae, et mutuo iungerentur. 13Unde et quin-
quaginta fudit circulos aureos, qui morde-
rent cortinarum ansas, et fieret unum taber-
naculum. 14Fecit et saga undecim de pilis
caprarum ad operiendum tectum taberna-
culi: 15unum sagum in longitudine habebat
cubitos triginta, et in latitudine cubitos
quattuor: unius mensurae erant omnia sa-
ga: 16quorum quinque iunxit seorsum, et sex
alia separatim. 17Fecitque ansas quinquaginta
in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sa-
gi alterius, ut sibi invicem iungerentur. 18Et
fibulas aeneas quinquaginta, quibus necte-
retur tectum, ut unum pallium ex omnibus
sagis fieret. 19Fecit et opertorium taberna-
culi de pellibus arietum rubricatis: aliudque
desup velamentum de pellibus ianthinis.
20Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim
stantes. 21Decem cubitorum erat longitu-
do tabulae unius: et unum ac semis cubi-
tum latitudo retinebat. 22Binae incastratu-
rae erant per singulas tabulas, ut altera al-
teri iungeretur. Sic fecit in omnibus taber-
naculi tabulis. 23E quibus viginti ad pla-
gam meridianam erant contra Austrum,
24cum quadraginta basibus argenteis. Duae
bases sub una tabula ponebantur ex utra-
que parte angulorum, ubi incastraturae la-
terum in angulis terminantur. 25Ad plagam
quoque tabernaculi, quae respicit ad Aqui-
lonem, fecit viginti tabulas, 26cum quadra-
ginta basibus argenteis, duas bases per sin-
gulas tabulas. 27Contra Occidentem vero,
idest, ad eam partem tabernaculi, quae mare
respicit, fecit sex tabulas, 28et duas alias per


pagina successiva »