La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 875


oratio mea ad templum sanctum tuum.
9Qui custodiunt vanitates frustra, mise-
ricordiam suam derelinquunt.
10Ego autem in voce laudis immolabo
tibi: quaecumque vovi, reddam pro salute
Domino.
11Et dixit Dominus pisci: et evomuit Io-
nam in aridam.

Cap. III

1Et factum est verbum Domini ad Io-
nam secundo, dicens: 2Surge, et vade in
Niniven civitatem magnam: et praedica in
ea praedicationem, quam ego loquor ad te.
3Et surrexit Ionas, et abiit in Niniven iux-
ta verbum Domini: et Ninive erat civitas
magna itinere trium dierum. 4Et cœpit Ionas
introire in civitatem itinere diei unius: et
clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies,
et Ninive subvertetur. 5Et crediderunt viri
Ninivitae in Deum: et praedicaverunt ieiu-
nium, et vestiti sunt saccis a maiore usque
ad minorem. 6Et pervenit verbum ad regem
Ninive: et surrexit de solio suo, et abiecit
vestimentum suum a se, et indutus est sacco,
et sedit in cinere. 7Et clamavit, et dixit in
Ninive ex ore regis et principum eius, dicens:
Homines, et iumenta, et boves, et pecora non
gustent quidquam: nec pascantur, et aquam
non bibant. 8Et operiantur saccis homines,
et iumenta, et clament ad Dominum in for-
titudine, et convertatur vir a via sua mala,
et ab iniquitate, quae est in manibus eorum.
9Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus:
et revertatur a furore irae suae, et non peri-
bimus? 10Et vidit Deus opera eorum, quia
conversi sunt de via sua mala: et misertus
est Deus super malitiam, quam locutus fue-
rat ut faceret eis, et non fecit.

Cap. IIII

1Et afflictus est Ionas afflictione magna,
et iratus est: 2et oravit ad Dominum,
et dixit: Obsecro Domine, numquid non
hoc est verbum meum, cum adhuc essem
in terra mea? Propter hoc praeoccupavi
ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu
Deus clemens, et misericors es, patiens,
et multae miserationis, et ignoscens super
malitia. 3Et nunc Domine tolle quaeso
animam meam a me: quia melior est mi-
hi mors quam vita. 4Et dixit Dominus:
Putasne bene irasceris tu? 5Et egressus
est Ionas de civitate, et sedit contra orien-
tem civitatis: et fecit sibimet umbracu-
lum ibi, et sedebat subter illud in um-
bra, donec videret quid accideret civita-
ti. 6Et praeparavit Dominus Deus hede-
ram, et ascendit super caput Ionae, ut es-
set umbra super caput eius, et protegeret
eum: laboraverat enim: et laetatus est Io-
nas super hedera, laetitia magna. 7Et pa-
ravit Deus vermen ascensu diluculi in cra-
stinum: et percussit hederam, et exaruit.
8Et cum ortus fuisset sol, praecepit Do-
minus vento calido, et urenti: et percus-
sit sol super caput Ionae, et aestuabat: et
petivit animae suae ut moreretur, et dixit:
Melius est mihi mori, quam vivere. 9Et
dixit Dominus ad Ionam: Putasne bene
irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene
irascor ego usque ad mortem. 10Et dixit
Dominus: Tu doles super hederam, in
qua non laborasti, neque fecisti ut cre-
sceret, quae sub una nocte nata est, et sub
una nocte periit. 11Et ego non parcam
Ninive civitati magnae, in qua
sunt plus quam centum
viginti millia ho-
minum, qui
nesciunt
quid
sit inter dexteram et sini-
stram suam, et
iumenta
mul-
ta?


pagina successiva »