
et super alteram civitatem non plui: pars
una compluta est; et pars, super quam non
plui, aruit. 8Et venerunt duae et tres civita-
tes ad unam civitatem ut biberent aquam,
et non sunt satiatae: et non redistis ad me,
dicit Dominus. 9Percussi vos in vento uren-
te, et in aurugine, multitudinem hortorum
vestrorum, et vinearum vestrarum: oliveta
vestra, et ficeta vestra comedit eruca: et non
redistis ad me, dicit Dominus. 10Misi in vos
mortem in via Aegypti, percussi in gladio
iuvenes vestros usque ad captivitatem equo-
rum vestrorum: et ascendere feci putredi-
nem castrorum vestrorum in nares vestras:
et non redistis ad me, dicit Dominus.
11Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodo-
mam, et Gomorrham, et facti estis quasi tor-
ris raptus ab incendio: et non redistis ad
me, dicit Dominus. 12Quapropter haec fa-
ciam tibi Israel: postquam autem haec fe-
cero tibi, praeparare in occursum Dei tui
Israel. 13Quia ecce formans montes, et creans
ventum, et annuntians homini eloquium
suum, faciens matutinam nebulam, et gra-
diens super excelsa terrae: Dominus Deus
exercituum nomen eius.
Cap. V
1Audite verbum istud, quod ego le-
vo super vos planctum. Domus Israel
cecidit, et non adiiciet ut resurgat. 2Virgo
Israel proiecta est in terram suam, non est
qui suscitet eam. 3Quia haec dicit Domi-
nus Deus: Urbs, de qua egrediebantur mil-
le, relinquentur in ea centum: et de qua
egrediebantur centum, relinquentur in ea
decem in domo Israel. 4 Quia haec dicit Do-
minus domui Israel: Quaerite me, et vive-
tis. 5Et nolite quaerere Bethel, et in Gal-
galam nolite intrare, et in Bersabee non
transibitis: quia Galgala captiva ducetur,
et Bethel erit inutilis. 6Quaerite Dominum,
et vivite: ne forte comburatur ut ignis do-
mus Ioseph, et devorabit, et non erit qui
extinguat Bethel. 7Qui convertitis in absin-
thium iudicium, et iustitiam in terra relin-
quitis. 8Facientem Arcturum, et Orionem,
et convertentem in mane tenebras, et diem
in noctem mutantem: qui vocat aquas ma-
ris, et effundit eas super faciem terrae: Domi-
nus nomen est eius. 9Qui subridet vastitatem
super robustum, et depopulationem super
potentem affert. 10Odio habuerunt corripien-
tem in porta: et loquentem perfecte abo-
minati sunt. 11Idcirco, pro eo quod diripie-
batis pauperem, et praedam electam tollebatis
ab eo, domos quadro lapide aedificabitis,
et non habitabitis in eis: vineas plantabis
amantissimas, et non bibetis vinum earum.
12Quia cognovi multa scelera vestra, et for-
tia peccata vestra: hostes iusti accipientes
munus, et pauperes deprimentes in porta.
13Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia
tempus malum est. 14Quaerite bonum, et non
malum, ut vivatis: et erit Dominus Deus exer-
cituum vobiscum, sicut dixistis. 15Odite ma-
lum, et diligite bonum, et constituite in porta
iudicium: si forte misereatur Dominus Deus
exercituum reliquiis Ioseph. 16Propterea haec
dicit Dominus Deus exercituum dominator,
in omnibus plateis planctus: et in cunctis,
quae foris sunt, dicetur vae vae: et vocabunt
agricolam ad luctum, et ad planctum eos, qui
sciunt plangere. 17Et in omnibus vineis erit
planctus: quia pertransibo in medio tui,
dicit Dominus. 18Vae desiderantibus diem
Domini: ad quid eam vobis? Dies Domini
ista, tenebrae, et non lux. 19Quomodo si fugiat
vir a facie leonis, et occurrat ei ursus: et in-
grediatur domum, et innitatur manu sua
super parietem, et mordeat eum coluber.
20Numquid non tenebrae dies Domini, et non
lux: et caligo, et non splendor in ea? 21Odi,
et proieci festivitates vestras: et non capiam
odorem coetuum vestrorum. 22Quod si ob-
tuleritis mihi holocautomata, et munera
vestra, non suscipiam: et vota pinguium ve-
strorum non respiciam. 23Aufer a me tumul-
tum carminum tuorum: et cantica lyrae tuae
non audiam. 24Et revelabitur quasi aqua iu-
dicium, et iustitia quasi torrens fortis.
25Numquid hostias et sacrificium obtulistis
mihi in deserto quadraginta annis, domus
Israel? 26 et portastis tabernaculum Moloch
pagina successiva »