
in primitiis frugum messis tuae triticeae, et
sollemnitatem, quando redeunte anni tem-
pore cunncta conduntur. 23Tribus tempori-
bus anni apparebit omne masculinum tuum
in conspectu omnipotentis Domini Dei
Israel. 24Cum enim tulero gentes a facie
tua, et dilatavero terminos tuos, nullus in-
sidiabitur terrae tuae, ascendete te, et appa-
rente in conspectu Domini Dei tui ter in
anno. 25Non immolabis super fermento
sanguinem hostiae meae: neque residebit
mane de victima solleminitats Phase. 26Pri-
mitias frugum terrae tuae offeres in domo
Domini Dei tui. Non coques hoedum in la-
cte matris suae. 27Dixitque Dominus ad Moy-
sen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum
et cum Israel pepigi foedus. 28Fuit ergo tibi
cum Domino quadraginta dies et quadra-
ginta noctes: panem non comedit, et aquam
non bibit, et scripsit in tabulis verba foede-
ris decem. 29Cumque descenderet Moyses de
monte Sinai, tenebat duas tabulas testimo-
nii, et ignorabat quod cornuta esset facies
sua ex consortio sermonis Domini. 30Vi-
dentes autem Aaron et filii Israel cornutam
Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
31Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron
quam principes synagogae. Et postquam
locutus est ad eos, 32venerunt ad eum etiam
omnes filii Israel: quibus praecepit cuncta
quae audierat a Domino in monte Sinai.
33Impletisque sermonibus, posuit velamen su-
per faciem suam. 34Quod ingressus ad Do-
minum, et loquens cum eo, auferebat do-
nec exiret, et tunc loquebatur ad filios Is-
rael omnia quae sibi fuerant imperata. 35Qui
videbant faciem egredientis Moysi esse
cornuram, sed operiebat ille rursus faciem
suam, si quando loquebatur ad eos.
Cap. XXXV
1Igitur congregrata omni turba filiorum
Israel, dixit ad eos: Haec sunt quae iussit
Dominus fieri. 2Sex diebus facietis opus:
septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum,
et requies Domini: qui fecerit opus in eo,
occidetur. 3Non succendetis ignem in om-
nibus habitaculis vestris per diem sabbati.
4Et ait Moyses ad omnem catervam filio-
rum Israel: Iste est sermo quem praecepit
Dominus, dicens: 5Separate apud vos pri-
mitias Domino. Omnis voluntarius et pro-
no animo offerat eas Domino: aurum et ar-
gentum, et aes, 6hyacinthum et purpuram,
coccumque bis tinctum, et byssum, pilos ca-
prarum, 7pellesque arietum rubricatas, et ian-
thinas, ligna setim, 8et oleum ad luminaria
concinnanda, et ut conficiatur unguentum,
et thymiama suavissimum, 9lapides onychi-
nos, et gemmas ad ornatum superhumera-
lis et rationalis. 10Quisquis vestrum sapiens
est, veniat, et faciat quod Dominus impera-
vit: 11Tabernaculum scilicet, et tectum eius,
atque operimentum, annulos, et tabulata
cum vestibus, paxillos et bases: 12Arcam et
vectes, propitiatorium, et velum, quod ante
illud oppanditur: 13Mensam cum vestibus
et vasis, et propositionis panibus: 14Cande-
labrum ad luminaria sustentanda, vasa il-
lius et lucernas, et oleum ad nutrimenta
ignium: 15Altare thymiamatis, et vectes, et
oleum unctionis et thymiama ex aromati-
bus: Tentorium ad ostium tabernaculi:
16Altare holocausti, et craticulam eius aeneam
cum vectibus et vasis suis: labrum et basim
eius: 17Cortinas atrii cum columnis et basi-
bus, tentorium in foribus vestibuli, 18paxil-
los tabernaculi et atrii cum funiculis suis:
19Vestimenta, quorum usus est in ministerio
sanctuari, vestes Aaron pontificis ac filio-
rum eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
20Egressaque omnis multitudo filiorum Israel
de conspectu Moysi, 21obtulerunt mente
promptissima atque devota primitias Do-
mino, ad faciendum opus tabernaculi te-
stimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes
sanctas necessarium erat, 22viri cum mulieri-
bus praebuerunt, armillas et inaures, annu-
los et dextralia: omne vas aureum in do-
naria Domini separatum est. 23Si quis habe-
bat hyacinthum, et purpuram, coccumque
bis tinctum, hyssum et pilos caprarum, pel-
les arietum rubricatas, et ianthinas, 24ar-
genti, aerisque metalla obtulerunt Domino,
pagina successiva »