La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - vignette » Biblia Vulgata (1592) - p. 87


faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gra-
tiam ante oculos tuos: respice populum
tuum gentem hanc. 14Dixitque Dominus:
Facies mea praecedet te, et requiem dabo
tibi. 15Et ait Moyses: Si non tuipse praece-
das, ne educas nos de loco isto. 16In quo
enim scire poterimus ego et populus tuus
invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi
ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab
omnibus populis qui habitant super terram?
17Dixit autem Dominus ad Moysen: Et ver-
bum istud, quod locutus es, faciam: inveni-
sti enim gratiam coram me, et teipsum novi
ex nomine. 18Qui ait: Ostende mihi glo-
riam tuam. 19Respondit: Ego ostendam
omne bonum tibi, et vocabo in nomine
Domini coram te: miserebor cui volue-
ro, et clemens ero in quem mihi placuerit.
20Rursumque ait: Non poteris videre faciem
meam: non enim videbit me homo, et vi-
vet. 21Et iterum: Ecce, inquit, est locus
apud me, et stabis supra petram. 22Cumque
transibit gloria mea, ponam te in forami-
ne petrae, et protegam dextera mea, donec
transeam: 23tollamque manum meam, vi-
debis posteriora mea: faciem autem meam
videre non poteris.

Cap. XXXIIII

1Ac deinceps: Praecide, ait, tibi duas ta-
bulas lapideas instar priorum, et seri-
bam super eas verba, quae habuerunt tabu-
lae, quas fregisti. 2Esto paratus mane, ut
ascendas statim in montem Sinai, stabisque
mecum super verticem montis. 3Nullus
ascendat tecum, nec videatur quispiam per
totum monrtem: boves quoque et oves non
pascantur econtra. 4Excidit ergo duas ta-
bulas lapideas, quales antea fuerant: et de
nocte consurgens ascendit in montem Si-
nai, sicut praeceperat ei Dominus, portans
secum tabulas. 5Cumque descendisset Do-
minus per nubem, stetit Moyses cum eo,
invocans nomen Domini. 6Quo transeun-
te coram eo, ait: Dominator Domine Deus,
misericors et clemens, patiens et multae mi-
serationis, ac verax, 7qui custodis miseri-
cordiam in millia: qui aufers iniquitatem,
et scelera, atque peccata, nullusque apud te
per se innocens est. Qui reddis iniquita-
tem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam
et quartam progeniem. 8Festinusque Moy-
ses, curvatus est pronus in terram, et ado-
rans 9ait: Si inveni gratiam in cospectu
tuo Domine, obsecro ut gradiaris nobis-
cum (populus enim durae cervicis est) et
auferas iniquitates nostras atque peccata,
nosque possideas. 10Respondit Dominus:
Ego inibo pactum videntibus cunctis, si-
gna faciam quae numquam visa sunt super
terram, nec in ullis gentibus: ut cernat po-
pulus iste, in cuius es medio, opus Domini
terribile quod facturus sum. 11Observa
cuncta quae hodie mando tibi: ego ipse eii-
ciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et
Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum
quoque, et Hevaeum, et Iebusaeum. 12Cave
ne umquam cum habitatoribus terrae illius
iungas amicitias, quae sint tibi in ruinam:
13sed aras eorum destrue, confringe statuas,
lucosque succide: 14noli adorare Deum alie-
num. Dominus zelotes nomen eius, Deus
est aemulator. 15Ne ineas pactum cum ho-
minibus illarum regionum: ne, cum forni-
cati fuerint cum diis suis, et adoraverint
simulachra eorum, vocet te quispiam ut
comedas de immolatis. 16Nec uxorem de
filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, post-
quam ipsae fuerint fornicatae, fornicari fa-
ciant et filios tuos in deos suos. 17Deos
conflatiles non facies tibi. 18Sollemnitatem
azymorum custodies. Septem diebus ve-
sceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore
mensis novorum: mense enim verni tem-
poris egressus es de Aegypto. 19Omne, quod
aperit vulvam generis masculini, meum erit.
De cunctis animantibus tam de bobus,
quam de ovibus, meum erit. 20Primogeni-
tum asini redimes ove: sin autem nec pretium
pro eo dederis, occidetur. Primogenitum
filiorum tuorum redimes: nec apparebis in
conspectu meo vacuus. 21Sex diebus opera-
beris, die septimo cessabis arare, et metere.
22Sollemnitatem hebdomadarum facies tibi


pagina successiva »