La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Gn » Augustinus Aurelius » Biblia Vulgata (1592) - p. 849



Cap. XIII

1Et erat vir habitans in Babylone, et no-
men eius Ioakim: 2Et accepit uxorem
nomine Susannam, filiam Helciae pulchram
nimis, et timentem Deum: 3parentes enim
illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam
secundum legem Moysi. 4Erat autem Ioa-
kim dives valde, et erat ei pomarium vici-
num domui suae: et ad ipsum confluebant
Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium.
5Et constituti sunt de populo duo senes iu-
dices in illo anno: de quibus locutus est
Dominus: Quia egressa est iniquitas de Ba-
bylone a senioribus iudicibus, qui videban-
tur regere populum. 6Isti frequentabant do-
mum Ioakim, et veniebant ad eos omnes,
qui habebant iudicia. 7Cum autem popu-
lus revertisset per meridiem, ingrediebatur
Susanna, et deambulabat in pomario viri
sui. 8Et videbant eam senes quotidie ingre-
dientem, et deambulantem: et exarserunt in
concupiscentiam eius: 9et everterunt sensum
suum, et declinaverunt oculos suos ut non
viderent caelum, neque recordarentur iudi-
ciorum iustorum. 10Erant ergo ambo vulnera-
ti amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim
dolorem suum: 11erubescebant enim indicare
sibi concupiscentiam suam, volentes con-
cumbere cum ea: 12et observabant quotidie
sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alte-
rum: 13Eamus domum, quia hora prandii est.
Et egressi recesserunt a se. 14Cumque revertis-
sent, venerunt in unum: et sciscitantes ab
invicem causam, confessi sunt concupiscen-
tiam suam: et tunc in communi statuerunt
tempus, quando eam possent invenire solam.
15Factum est autem, cum observarent diem
aptum, ingressa est aliquando sicut heri et
nudiustertius, cum duabus solis puellis, vo-
luitque lavari in pomario: aestus quippe erat:
16et non erat ibi quisquam, praeter duos senes
absconditos, et contemplantes eam. 17Dixit
ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigma-
ta, et ostia pomarii claudite, ut laver. 18Et fe-
cerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia
pomarii, et egressae sunt per posticum ut af-
ferrent quae iusserat; nesciebantque senes in-
tus esse absconditos. 19Cum autem egressae
essent puellae, surrexerunt duo senes, et ac-
currerunt ad eam, et dixerunt: 20Ecce ostia
pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et
nos in concupiscentia tui sumus: quam ob
rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
21Quod si nolueris, dicemus contra te testimo-
nium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc
causam emiseris puellas a te. 22Ingemuit Su-
sanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique:
si enim hoc egero, mors mihi est: si autem
non egero, non effugiam manus vestras. 23Sed
melius est mihi absque opere incidere in
manus vestras, quam peccare in conspectu
Domini. 24Et exclamavit voce magna Su-
sanna: exclamaverunt autem et senes adversus
eam. 25Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et
aperuit. 26Cum ergo audissent clamorem fa-
muli domus in pomario, irruerunt per posti-
cum ut viderent quidnam esset. 27Postquam
autem senes locuti sunt, erubuerunt servi
vehementer: quia numquam dictus fuerat
sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est
dies crastina. 28Cumque venisset populus ad
Ioakim virum eius, venerunt et duo presby-
teri pleni iniqua cogitatione adversus Su-
sannam ut interficerent eam. 29Et dixerunt
coram populo: Mittite ad Susannam filiam
Helciae uxorem Ioakim. Et statim miserunt.
30Et venit cum parentibus, et filiis, et univer-
sis cognatis suis. 31Porro Susanna erat deli-
cata nimis, et pulchra specie. 32At iniqui illi
iusserunt ut discooperiretur (erat enim coo-
perta), ut vel sic satiarentur decore eius.
33Flebant igitur sui, et omnes qui noverant
eam. 34Consurgentes autem duo presbyteri in
medio populi, posuerunt manus suas super
caput eius. 35Quae flens suspexit ad caelum: erat
enim cor eius fiduciam habens in Domino.
36Et dixerunt presbyteri: Cum deambulare-
mus in pomario soli, ingressa est haec cum
duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et
dimisit a se puellas. 37Venitque ad eam adole-
scens, qui erat absconditus, et concubuit cum
ea. 38Porro nos cum essemus in angulo poma-
rii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et


pagina successiva »