La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 844


paludem, habens cornua excelsa, et unum
excelsius altero atque succrescens. Postea 4vi-
di arietem cornibus ventilantem contra Occi-
dentem, et contra aquilonem, et contra me-
ridiem, et omnes bestiae non poterant resi-
stere ei, neque liberari de manu eius: fecitque
secundum voluntatem suam, et magnifica-
tus est. 5Et ego intelligebam: ecce autem
hircus caprarum veniebat ab occidente su-
per faciem totius terrae, et non tangebat ter-
ram: porro hircus habebat cornu insigne
inter oculos suos. 6Et venit usque ad arietem
illum cornutum, quem videram stantem an-
te portam, et cucurrit ad eum in impetu for-
titudinis suae. 7Cumque appropinquasset pro-
pe arietem, efferatus est in eum, et percussit
arietem: et comminuit duo cornua eius, et
non poterat aries resistere ei: cumque eum mi-
sisset in terram, conculcavit, et nemo quibat
liberare arietem de manu eius. 8Hircus au-
tem caprarum magnus factus est nimis: cumque
crevisset, fractum est cornu magnum, et or-
ta sunt quattuor cornua subter illud per
quattuor ventos caeli. 9De uno autem ex eis
egressum est cornu unum modicum: et fa-
ctum est grande contra meridiem, et contra
orientem, et contra fortitudinem. 10Et ma-
gnificatum est usque ad fortitudinem caeli: et
deiecit de fortitudine, et de stellis, et concul-
cavit eas. 11Et usque ad principem fortitudi-
nis magnificatum est: et ab eo tulit iuge sa-
crificium, et deiecit locum sanctificationis
eius. 12Robur autem datum est ei contra iuge
sacrificium propter peccata: et prosternetur
veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.
13Et audivi unum de sanctis loquentem: et di-
xit unus sanctus alteri nescio cui loquenti:
Usquequo visio, et iuge sacrificium, et pecca-
tum desolationis, quae facta est: et sanctua-
rium, et fortitudo conculcabitur? 14Et dixit
ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo mil-
lia trecenti: et mundabitur sanctuarium.
15Factum est autem cum viderem ego Daniel
visionem, et quaererem intelligentiam: ecce
stetit in conspectu meo quasi species viri. 16Et
audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et
ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem. 17Et
venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque
venisset, pavens corrui in faciem meam, et
ait ad me: Intellige fili hominis, quoniam in
tempore finis complebitur visio. 18Cumque lo-
queretur ad me, collapsus sum pronus in
terram: et tetigit me, et statuit me in gradu
meo, 19dixitque mihi: Ego ostendam tibi quae
futura sunt in novissimo maledictionis: quo-
niam habet tempus finem suum. 20Aries,
quem vidisti habere cornua, rex Medorum
est atque Persarum. 21Porro hircus caprarum,
rex Graecorum est; et cornu grande, quod e-
rat inter oculos eius, ipse est rex primus.
22Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor
pro eo: quattuor reges de gente eius consur-
gent, sed non in fortitudine eius. 23Et post
regnum eorum, cum creverint iniquitates,
consurget rex impudens facie, et intelligens
propositiones. 24Et roborabitur fortitudo e-
ius, sed non in viribus suis: et supra quam
credi potest, universa vastabit, et prospera-
bitur, et faciet. Et interficiet robustos, et po-
pulum sanctorum 25secundum voluntatem
suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor
suum magnificabit, et in copia rerum om-
nium occidet plurimos: et contra principem
principum consurget, et sine manu contere-
tur. 26Et visio vespere et mane, quae dicta est,
vera est: tu ergo visionem signa, quia post
multos dies erit. 27Et ego Daniel langui, et
aegrotavi per dies: cumque surrexissem, facie-
bam opera regis, et stupebam ad visionem,
et non erat qui interpretaretur.

Cap. IX

1In anno primo Darii filii Assueri de se-
mine Medorum, qui imperavit super re-
gnum Chaldaeorum: 2Anno uno regni eius,
ego Daniel intellexi in libris numerum an-
norum, de quo factus est sermo Domini ad
Ieremiam prophetam, ut complerentur de-
solationis Ierusalem septuaginta anni. 3Et
posui faciem meam ad Dominum Deum
meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco,
et cinere. 4Et oravi Dominum Deum meum,
et confessus sum, et dixi: Obsecro Domine
Deus magne et terribilis, custodiens pactum,


pagina successiva »