
comede carnes plurimas. 6Post haec aspi-
ciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas ha-
bebat quasi avis, quattuor super se, et quat-
tuor capita erant in bestia, et potestas data
est ei. 7Post haec aspiciebam in visione no-
ctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mi-
rabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habe-
bat magnos, comedens atque comminuens,
et reliqua pedibus suis conculcans: dissimi-
lis autem erat ceteris bestiis, quas videram
ante eam, et habebat cornua decem. 8Consi-
derabam cornua, et ecce cornu aliud parvu-
lum ortum est de medio eorum: et tria de
cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et
ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cor-
nu isto, et os loquens ingentia. 9Aspiciebam
donec throni positi sunt, et antiquus dierum
sedit: vestimentum eius candidum quasi nix,
et capilli capitis eius quasi lana munda:
thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis
accensus. 10Fluvius igneus, rapidusque egre-
diebatur a facie eius. Millia millium mini-
strabant ei, et decies millies centena millia
assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti
sunt. 11Aspiciebam propter vocem ser-
monum grandium, quos cornu illud loque-
batur: et vidi quoniam interfecta esset be-
stia, et perisset corpus eius, et traditum es-
set ad comburendum igni: 12aliarum quoque
bestiarum ablata esset potestas, et tempora
vitae constituta essent eis usque ad tempus, et
tempus. 13Aspiciebam ergo in visione noctis,
et ecce cum nubibus caeli quasi filius homi-
nis veniebat, et usque ad antiquum dierum
pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum.
14Et dedit ei potestatem, et honorem, et re-
gnum: et omnes populi, tribus, et linguae ip-
si servient: potestas eius, potestas aeterna, quae
non auferetur: et regnum eius, quod non cor-
rumpetur. 15Horruit spiritus meus, ego Da-
niel territus sum in his, et visiones capitis
mei conturbaverunt me. 16Accessi ad unum
de assistentibus, et veritatem quaerebam ab
eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpre-
tationem sermonum, et docuit me: 17Hae quat-
tuor bestiae magnae: quattuor sunt regna,
quae consurgent de terra. 18Suscipient autem
regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt
regnum usque in saeculum, et saeculum saecu-
lorum. 19Post hoc volui diligenter discere de
bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab
omnibus, et terribilis nimis: dentes et un-
gues eius ferrei: comedebat, et comminue-
bat, et reliqua pedibus suis conculcabat: 20et
de cornibus decem, quae habebat in capite:
et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ce-
ciderant tria cornua: et de cornu illo, quod
habebat oculos, et os loquens grandia, et
maius erat ceteris. 21Aspiciebam, et ecce cornu
illud faciebat bellum adversus sanctos, et
praevalebat eis, 22donec venit antiquus die-
rum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tem-
pus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
23Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum
erit in terra, quod maius erit omnibus re-
gnis, et devorabit universam terram, et con-
culcabit, et comminuet eam. 24Porro cornua
decem ipsius regni, decem reges erunt: et
alius consurget post eos, et ipse potentior
erit prioribus, et tres reges humiliabit. 25Et
sermones contra Excelsum loquetur, et san-
ctos Altissimi conteret: et putabit quod pos-
sit mutare tempora, et leges, et tradentur in
manu eius usque ad tempus, et tempora, et
dimidium temporis. 26Et iudicium sedebit
ut auferatur potentia, et conteratur, et dispe-
reat usque in finem. 27Regnum autem, et
potestas, et magnitudo regni, quae est sub-
ter omne caelum, detur populo sanctorum
Altissimi: cuius regnum, regnum sempiter-
num est, et omnes reges servient ei, et obe-
dient. 28Hucusque finis verbi. Ego Daniel
multum cogitationibus meis conturbabar,
et facies mea mutata est in me: verbum au-
tem in corde meo conservavi.
Cap. VIII
1Anno tertio regni Baltassar regis, vi-
sio apparuit mihi. Ego Daniel post id,
quod videram in principio, 2vidi in visione
mea, cum essem in Susis castro, quod est in
Aelam regione: vidi autem in visione esse
me super portam Ulai. 3Et levavi oculus
meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante
pagina successiva »