
tur in ripis eius ex utraque parte omne li-
gnum pomiferum: non defluet folium ex
eo, et non deficiet fructus eius: per singu-
los menses afferet primitiva, quia aquae eius
de sanctuario egredientur: et erunt fructus
eius in cibum, et folia eius ad medicinam.
13Haec dicit Dominus Deus: Hic est termi-
nus, in quo possidebitis terram in duode-
cim tribubus Israel: quia Ioseph duplicem
funiculum habet. 14Possidebitis autem eam sin-
guli aeque ut frater suus: super quam levavi
manum meam ut darem patribus vestris:
et cadet terra haec vobis in possessionem.
15Hic est autem terminus terrae: ad plagam
septentrionalem a mari magno via Hetha-
lon, venientibus Sedada, 16Emath, Berotha,
Sabarim, quae est inter terminum Damasci
et confinium Emath, domus Tichon, quae
est iuxta terminum Auran. 17Et erit termi-
nus a mari usque ad atrium Enon termi-
nus Damasci, et ab aquilone ad aquilo-
nem: terminus Emath plaga septentrio-
nalis. 18Porro plaga orientalis de medio
Auran, et de medio Damasci, et de medio
Galaad, et de medio terrae Israel, Iordanis
disterminans ad mare orientale, metiemi-
ni etiam plagam orientalem. 19Plaga au-
tem australis meridiana a Thamar usque
ad aquas contradictionis Cades: et torrens
usque ad mare magnum: et haec est plaga
ad meridiem australis. 20Et plaga maris,
mare magnum a confinio per directum, do-
nec venias Emath: haec est plaga maris. 21Et
dividetis terram istam vobis per tribus Israel:
22et mittetis eam in haereditatem vobis, et
advenis, qui accesserint ad vos, qui genue-
rint filios in medio vestrum: et erunt vobis
sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum
divident possessionem in medio tribuum
Israel. 23In tribu autem quacumque fuerit
advena, ibi dabitis possessionem illi, ait
Dominus Deus.
Cap. XLVIII
1Et haec nomina tribuum a finibus a-
quilonis, iuxta viam Hethalon pergen-
tibus Emath, atrium Enan terminus Da-
masci ad aquilonem iuxta viam Emath. Et
erit ei plaga orientalis mare, Dan una. 2Et
super terminum Dan, a plaga orientali usque
ad plagam maris, Aser una: 3et super termi-
num Aser, a plaga orientali usque ad pla-
gam maris, Nephthali una. 4Et super ter-
minum Nephthali, a plaga orientali usque
ad plagam maris, Manasse una. 5Et super
terminum Manasse, a plaga orientali usque
ad plagam maris, Ephraim una. 6Et super
terminum Ephraim a plaga orientali usque
ad plagam maris, Ruben una. 7Et super
terminum Ruben, a plaga orientali usque
ad plagam maris, Iuda una. 8Et super ter-
minum Iuda, a plaga orientali usque ad
plagam maris, erunt primitiae, quas sepa-
rabitis, viginti quinque millibus latitudinis
et longitudinis, sicuti singulae partes a pla-
ga orientali usque ad plagam maris: et erit
sanctuarium in medio eius. 9Primitiae, quas
separabitis Domino: longitudo vigintiquin-
que millibus, et latitudo decem millibus.
10Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacer-
dotum: ad aquilonem longitudinis vigin-
ti quinque millia, et ad mare latitudinis de-
cem millia, sed et ad orientem latitudinis
decem millia, et ad meridiem longitudinis
viginti quinque millia: et erit sanctuarium
Domini in medio eius. 11Sacerdotibus san-
ctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodie-
runt caeremonias meas, et non erraverunt
cum errarent filii Israel, sicut erraverunt et
Levitae. 12Et erunt eis primitiae de primitiis
terrae sanctum sanctorum, iuxta terminum
Levitarum. 13Sed et Levitis similiter iuxta
fines sacerdotum viginti quinque millia lon-
gitudinis, et latitudinis decem millia. Om-
nis longitudo viginti et quinque millium,
et latitudo decem millium. 14Et non ve-
nundabunt ex eo, neque mutabunt, neque
transferentur primitiae terrae, quia sanctifi-
catae sunt Domino. 15Quinque millia autem,
quae supersunt in latitudine per vigintiquin-
que millia, profana erunt urbis in habitacu-
lum, et in suburbana: et erit civitas in medio
pagina successiva »