
cuncta quae praecepi tibi, 7tabernaculum
foederis, et arcam testimonii, et propitiato-
rium, quod super eam est, et cuncta vasa ta-
bernaculi, 8mensamque et vasa eius, candela-
brum purissimum cum vasis suis, et altaria
thymiamatis, 9et holocausti, et omnia vasa
eorum, labrum cum basi sua, 10vestes sanctas
in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis eius,
ut fungantur officio suo in sacris. 11Oleum
unctionis, et thymiama aromatum in San-
ctuario, omnia quae praecepi tibi, facient.
12Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
13Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Vide-
te ut sabbatum meum custodiatis: quia si-
gnum est inter me et vos in generationibus
vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui san-
ctifico vos. 14Custodite sabbatum meum.
Sanctum est enim vobis: qui polluerit illud,
morte morietur: qui fecerit in eo opus, pe-
ribit anima illius de medio populi sui. 15Sex
diebus facietis opus: in die septimo sabba-
tum est, requies sancta Domino. Omnis qui
fecerit opus in hac die, morietur. 16Custo-
diant filii Israel Sabbatum, et celebrent il-
lud in generationibus suis. Pactu est sem-
piternum 17inter me et filios Israel, signumque
perpetuum. Sex enim diebus fecit Domi-
nus caelum et terram, et in septimo ab ope-
re cessavit. 18Deditque Dominus Moysi, com-
pletis huiuscemodi sermonibus in monte
Sinai, duas tabulas testimonii lapideas,
scriptas digito Dei.
Cap. XXXII
1Videns autem populus quod moram
faceret descendendi de monte Moyses,
congregatus adversus Aaron, dixit: Surge,
fac nobis deos, qui nos praecedant: Moysi
enim huic viro, qui nos eduxit de Terra Ae-
gypti, ignoramus quid acciderit. 2Dixitque
ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de
uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum
auribus, et afferre ad me. 3Fecitque populus
quae iusserat, deferens inaures ad Aaron.
4Quas cum ille accepisset, formavit opere
fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem.
Dixeruntque: Hi sunt dii tui Israel, qui te
eduxerunt de terra Aegypti. 5Quod cum
vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo,
et praeconis voce clamavit dicens: Cras sol-
lemnitas Domini est. 6Surgentesque mane,
obtulerunt holocausta, et hostias pacificas,
et sedit populus manducare, et bibere, et
surrexerunt ludere. 7Locutus est autem Do-
minus ad Moysen, dicens: Vade, duscende:
peccavit populus tuus, quem eduxisti de
Terra Aegypti. 8Recesserunt cito de via,
quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum
conflatilem, et adoraverunt, atque immo-
lantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui
Israel, qui te eduxerunt de Terra Aegypti.
9Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno
quod populus iste durae cervicis sit: 10dimit-
te me, ut irascatur furor meus contra eos,
et deleam eos, faciamque te in gentem ma-
gnam. 11Moyses autem orabat Dominum
Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur
furor tuus contra populum tuum, quem
eduxisti de Terra Aegypti, in fortitudine
magna, et in manu robusta? 12Ne quaeso
dicant Aegyptii: Callide eduxit eos, ut in-
terficeret in montibus, et deleret e terra:
quiescat ira tua, et esto placabilis super ne-
quitia populi tui. 13Recordare Abraham,
Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus iu-
rasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo
semen vestrum sicut stellas caeli: et univer-
sam terram hanc, de qua locutus sum, da-
bo semini vestro, et possidebitis eam sem-
per. 14Placatusque est Dominus ne faceret
malum quod locutus fuerat adversus po-
pulum suum. 15Et reversus est Moyses de
monte, portans duas tabulas testimonii in
manu sua, scriptas ex utraque parte, 16et fa-
ctas opere Dei: scriptura quoque Dei erat
sculpta in tabulis. 17Audiens autem Iosue
tumultum populi vociferantis, dixit ad Moy-
sen: Ululatus pugnae auditur in castris.
18Qui respondit: Non est clamor ad hortan-
tium ad pugnam, neque vociferatio compel-
lentium ad fugam: sed vocem cantantium
ego audio. 19Cumque appropinquasset ad ca-
stra, vidit vitilum, et choros: iratusque valde,
proiecit de mane tabulas, et confregit eas
pagina successiva »