
in quacumque die fuerit fabricatum: ut
offeratur super illud holocaustum, et ef-
fundatur sanguis. 19Et dabis sacerdotibus,
et Levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui
accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut
offerant mihi vitulum de armento pro pec-
cato. 20Et assumens de sanguine eius, po-
nes super quattuor cornua eius, et super
quattuor angulos crepidinis, et super co-
ronam in circuitu: et mundabis illud, et
expiabis. 21Et tolles vitulum, qui oblatus
fuerit pro peccato: et combures eum in
separato loco domus extra sanctuarium.
22Et in die secunda offeres hircum caprarum
immaculatum pro peccato: et expiabunt
altare, sicut expiaverunt in vitulo. 23Cumque
compleveris expians illud, offeres vitulum
de armento immaculatum, et arietem de
grege immaculatum. 24Et offeres eos in
conspectu Domini: et mittent sacerdotes
super eos sal, et offerent eos holocaustum
Domino. 25Septem diebus facies hircum pro
peccato quotidie: et vitulum de armento,
et arietem de pecoribus immaculatos offe-
rent. 26Septem diebus expiabunt altare, et
mundabunt illud: et implebunt manum
eius. 27Expletis autem diebus, in die octava
et ultra, facient sacerdotes super altare ho-
locausta vestra, et quae pro pace offerunt:
et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
Cap. XLIIII
1Et convertit me ad viam portae san-
ctuarii exterioris, quae respiciebat ad
orientem: et erat clausa. 2Et dixit Dominus
ad me: Porta haec clausa erit: non aperietur,
et vir non transibit per eam: quoniam Do-
minus Deus Israel ingressus est per eam,
eritque clausa 3principi. Princeps ipse sede-
bit in ea, ut comedat panem coram Domi-
no: per viam portae vestibuli ingredietur, et
per viam eius egredietur. 4Et adduxit me
per viam portae aquilonis in conspectu do-
mus: et vidi, et ecce implevit gloria Domi-
ni domum Domini: et cecidi in faciem meam.
5Et dixit ad me Dominus: Fili hominis
pone cor tuum, et vide oculis tuis, et au-
ribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad
te de universis caeremoniis domus Domini,
et de cunctis legibus eius: et pones cor tuum
in viis templi per omnes exitus sanctuarii.
6Et dices ad exasperantem me domum Is-
rael: Haec dicit Dominus Deus: Sufficiant
vobis omnia scelera vestra, domus Israel:
7eo quod inducitis filios alienos incircum-
cisos corde, et incircumcisos carne, ut sint
in sanctuario meo, et polluant domum
meam: et offertis panes meos, adipem, et
sanguinem: et dissolvitis pactum meum in
omnibus sceleribus vestris. 8Et non ser-
vastis praecepta sanctuarii mei: et posuistis
custodes observationum mearum in san-
ctuario meo vobismetipsis. 9Haec dicit Do-
minus Deus: Omnis alienigena incircum-
cisus corde, et incircumcisus carne, non
ingredietur sanctuarium meum, omnis fi-
lius alienus qui est in medio filiorum Israel.
10Sed et Levitae, qui longe recesserunt a
me in errore filiorum Israel, et erraverunt
a me post idola sua, et portaverunt iniqui-
tatem suam: 11erunt in sanctuario meo ae-
ditui, et ianitores portarum domus, et mi-
nistri domus: ipsi mactabunt holocausta,
et victimas populi: et ipsi stabunt in con-
spectu eorum, ut ministrent eis. 12Pro eo
quod ministraverunt illis in conspectu ido-
lorum suorum, et facti sunt domui Israel
in offendiculum iniquitatis: idcirco levavi
manum meam super eos, ait Dominus
Deus, et portabunt iniquitatem suam: 13Et
non appropinquabunt ad me ut sacerdo-
tio fungantur mihi, neque accedent ad om-
ne sanctuarium meum iuxta sancta sancto-
rum: sed portabunt confusionem suam, et
scelera sua quae fecerunt. 14Et dabo eos
ianitores domus in omni ministerio eius,
et in universis, quae fient in ea. 15Sacer-
dotes autem et Levitae filii Sadoc, qui cu-
stodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum
errarent filii Israel a me, ipsi accedent
ad me ut ministrent mihi: et stabunt in
conspectu meo ut offerant mihi adipem
pagina successiva »