La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Nomi di persona » Biblia, Act » Biblia Vulgata (1592) - p. 824


mus: et eius, quod erat separatum contra
orientem, centum cubitorum. 15Et men-
sus est longitudinem aedificii contra faciem
eius, quod erat separatum ad dorsum: ethe-
cas ex utraque parte centum cubitorum:
et templum interius, et vestibula atrii. 16Li-
mina, et fenestras obliquas, et ethecas in
circuitu per tres partes, contra uniuscuius-
que limen, stratumque ligno per gyrum in
circuitu: terra autem usque ad fenestras, et
fenestrae clausae super ostia. 17Et usque ad
domum interiorem, et forinsecus per om-
nem parietem in circuitu intrinsecus, et fo-
rinsecus, ad mensuram. 18Et fabrefacta che-
rubim et palmae: et palma inter cherub et
cherub, duasque facies habebat cherub. 19Fa-
ciem hominis iuxta palmam ex hac parte,
et faciem leonis iuxta palmam ex alia par-
te: expressam per omnem domum in cir-
cuitu. 20De terra usque ad superiora por-
tae, cherubim, et palmae caelatae erant in pa-
riete templi. 21Limen quadrangulum, et fa-
cies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
22Altaris lignei trium cubitorum altitudo:
et longitudo eius duorum cubitorum: et
anguli eius, et longitudo eius, et parietes
eius lignei. Et locutus est ad me: Haec est
mensa coram Domino. 23Et duo ostia erant
in templo, et in sanctuario. 24Et in duobus
ostiis ex utraque parte bina erant ostiola,
quae in se invicem plicabantur: bina enim
ostia erant ex utraque parte ostiorum.
25Et caelata erant in ipsis ostiis templi che-
rubim, et sculpturae palmarum, sicut in pa-
rietibus quoque expressae erant: quam ob
rem et grossiora erant ligna in vestibuli
fronte forinsecus. 26Super quae fenestrae o-
bliquae, et similitudo palmarum hinc atque
inde in humerulis vestibuli: secundum la-
tera domus, latitudinemque parietum.

Cap. XLII

1Et eduxit me in atrium exterius per
viam ducentem ad aquilonem, et in-
troduxit me in gazophylacium, quod erat
contra separatum aedificium, et contra
aedem vergentem ad aquilonem. 2In fa-
cie longitudinis, centum cubitos ostii aqui-
lonis: et latitudinis quinquaginta cubitos,
3contra viginti cubitos atrii interioris, et
contra pavimentum stratum lapide atrii ex-
terioris, ubi erat porticus iuncta porticui
triplici. 4Et ante gazophylacia deambu-
latio decem cubitorum latitudinis, ad inte-
riora respiciens viae cubiti unius. Et ostia
eorum ad aquilonem: 5Ubi erant gazophy-
lacia in superioribus humiliora: quia sup-
portabant porticus, quae ex illis eminebant
de inferioribus, et de mediis aedificii. 6Tri-
stega enim erant, et non habebant colum-
nas, sicut erant columnae atriorum: pro-
pterea eminebant de inferioribus, et de me-
diis a terra cubitis quinquaginta. 7Et pe-
ribolus exterior secundum gazophylacia,
quae erant in via atrii exterioris ante gazo-
phylacia: longitudo eius quinquaginta cu-
bitorum. 8Quia longitudo erat gazophy-
laciorum atrii exterioris, quinquaginta cu-
bitorum: et longitudo ante faciem templi,
centum cubitorum. 9Et erat subter gazo-
phylacia haec introitus ab oriente ingre-
dientium in ea de atrio exteriori. 10In lati-
tudine periboli atrii, quod erat contra
viam orientalem, in faciem aedificii separa-
ti, et erant ante aedificium gazophylacia.
11Et via ante faciem eorum iuxta similitu-
dinem gazophylaciorum, quae erant in via
aquilonis: secundum longitudinem eorum,
sic et latitudo eorum: et omnis introitus
eorum, et similitudines, et ostia eorum. 12Se-
cundum ostia gazophylaciorum, quae erant
in via respiciente ad notum: ostium in ca-
pite viae: quae via erat ante vestibulum se-
paratum per viam orientalem ingredien-
tibus. 13Et dixit ad me: Gazophylacia a-
quilonis, et gazophylacia austri, quae sunt
ante aedificium separatum: haec sunt gazo-
phylacia sancta: in quibus vescuntur sacer-
dotes, qui appropinquant ad Dominum in
sancta sanctorum: ibi ponent sancta san-
ctorum, et oblationem pro peccato, et pro
delicto: locus enim sanctus est. 14Cum au-


pagina successiva »