La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 820


pit, et esse habitator umbilici terrae. 13Saba,
et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes
leones eius dicent tibi: Numquid ad su-
menda spolia tu venis? Ecce ad diripien-
dam praedam congregasti multitudinem
tuam, ut tollas argentum, et aurum, et au-
feras supellectilem, atque substantiam, et
diripias manubias infinitas. 14Propterea va-
ticinare fili hominis, et dices ad Gog: Haec
dicit Dominus Deus: Numquid non in
die illo, cum habitaverit populus meus Is-
rael confidenter, scies? 15Et venies de loco
tuo a lateribus aquilonis tu et populi mul-
ti tecum ascensores equorum universi, coe-
tus magnus, et exercitus vehemens. 16Et
ascendes super populum meum Israel quasi
nubes, ut operias terram. In novissimis
diebus erit, et adducam te super terram
meam: ut sciant gentes me, cum sanctifi-
catus fuero in te in oculis eorum, o Gog.
17Haec dicit Dominus Deus: Tu ergo ille
es, de quo locutus sum in diebus antiquis
in manu servorum meorum prophetarum
Israel, qui prophetaverunt in diebus illorum
temporum, ut adducerem te super eos. 18Et
erit in die illa, in die adventus Gog super
terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet
indignatio mea in furore meo. 19Et in zelo
meo, in igne irae meae locutus sum. Quia in
die illa erit commotio magna super terram
Israel: 20et commovebuntur a facie mea pi-
sces maris, et volucres caeli, et bestiae agri,
et omne reptile, quod movetur super hu-
mum, cunctique homines, qui sunt super fa-
ciem terrae: et subvertentur montes, et ca-
dent sepes, et omnis murus corruet in ter-
ram. 21Et convocabo adversus eum in cun-
ctis montibus meis gladium, ait Dominus
Deus: gladius uniuscuiusque in fratrem
suum dirigetur. 22Et iudicabo eum peste,
et sanguine, et imbre vehementi, et lapidi-
bus immensis: ignem, et sulphur pluam
super eum, et super exercitum eius, et super
populos multos, qui sunt cum eo. 23Et ma-
gnificabor, et sanctificabor: et notus ero
in oculis multarum gentium, et scient quia
ego Dominus.

Cap. XXXIX

1Tu autem fili hominis vaticinare adver-
sum Gog, et dices: Haec dicit Dominus
Deus: Ecce ego super te Gog principem
capitis Mosoch et Thubal: 2et circumagam
te, et educam te, et ascendere te faciam de
lateribus aquilonis: et adducam te super
montes Israel. 3Et percutiam arcum tuum
in manu sinistra tua, et sagittas tuas de ma-
nu dextera tua deiiciam. 4Super montes Is-
rael cades tu, et omnia agmina tua, et popu-
li tui qui sunt tecum: feris, avibus, omnique
volatili et bestiis terrae dedi te ad devoran-
dum. 5Super faciem agri cades: quia ego
locutus sum, ait Dominus Deus. 6Et immit-
tam ignem in Magog, et in his, qui habitant
in insulis confidenter: et scient quia ego Do-
minus. 7Et nomen sanctum meum notum
faciam in medio populi mei Israel, et non
polluam nomen sanctum meum amplius:
et scient gentes quia ego Dominus sanctus
Israel. 8Ecce venit, et factum est, ait Domi-
nus Deus: haec est dies, de qua locutus sum.
9Et egredientur habitatores de civitatibus
Israel, et succendent et comburent arma,
clypeum, et hastas, arcum, et sagittas, et ba-
culos manuum, et contos: et succendent
ea igni septem annis. 10Et non portabunt
ligna de regionibus, neque succident de
saltibus: quoniam arma succendent igni,
et depraedabuntur eos, quibus praedae fue-
rant, et diripient vastatores suos, ait Do-
minus Deus. 11Et erit in die illa: dabo Gog
locum nominatum sepulchrum in Israel:
vallem viatorum ad orientem maris, quae
obstupescere faciet praetereuntes: et sepe-
lient ibi Gog, et omnem multitudinem eius,
et vocabitur vallis multitudinis Gog. 12Et
sepelient eos domus Israel, ut mundent
terram septem mensibus. 13Sepeliet au-
tem eum omnis populus terrae, et erit eis
nominata dies, in qua glorificatus sum, ait
Dominus Deus. 14Et viros iugiter constituent
lustrantes terram, qui sepeliant, et requi-
rant eos, qui remanserant super faciem ter-
rae, ut emundent eam: post menses autem


pagina successiva »