La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 819


13Et scietis quia ego Dominus, cum aperue-
ro sepulchra vestra, et eduxero vos de tu-
mulis vestris popule meus: 14Et dedero spi-
ritum meum in vobis, et vixeritis, et requie-
scere vos faciam super humum vestram: et
scietis quia ego Dominus locutus sum, et
feci, ait Dominus Deus. 15Et factus est ser-
mo Domini ad me, dicens: 16Et tu fili homi-
nis sume tibi lignum unum: et scribe super
illud: Iudae, et filiorum Israel sociorum eius:
et tolle lignum alterum, et scribe super il-
lud: Ioseph ligno Ephraim, et cunctae do-
mui Israel, sociorumque eius. 17Et adiunge illa,
unum ad alterum tibi in lignum unum: et
erunt in unionem in manu tua. 18Cum au-
tem dixerint ad te filii populi tui loquen-
tes: Nonne indicas nobis quid in his tibi
velis? 19Loqueris ad eos: Haec dicit Dominus
Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph,
quod est in manu Ephraim, et tribus Israel,
quae sunt ei adiunctae: et dabo eas pariter
cum ligno Iuda, et faciam eas in lignum
unum: et erunt unum in manu eius. 20Erunt
autem ligna, super quae scripseris in manu
tua in oculis eorum. 21Et dices ad eos: Haec
dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam
filios Israel de medio nationum, ad quas
abierunt: et congregabo eos undique, et ad-
ducam eos ad humum suam. 22Et faciam eos
in gentem unam in terra in montibus Israel,
et rex unus erit omnibus imperans: et non
erunt ultra duae gentes, nec dividentur am-
plius in duo regna. 23Neque polluentur ultra
in idolis suis, et abominationibus suis, et
cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos fa-
ciam de universis sedibus, in quibus pecca-
verunt, et emundabo eos: et erunt mihi po-
pulus, et ego ero eis Deus. 24Et servus meus
David rex super eos, et pastor unus erit
omnium eorum: in iudiciis meis ambulabunt,
et mandata mea custodient, et facient ea.
25Et habitabunt super terram, quam dedi
servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres
vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii
eorum, et filii filiorum eorum, usque in sem-
piternum: et David servus meus princeps
eorum in perpetuum. 26Et percutiam illis
foedus pacis, pactum sempiternum erit eis:
et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo
sanctificationem meam in medio eorum in
perpetuum. 27Et erit tabernaculum meum
in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi po-
pulus. 28Et scient gentes quia ego Domi-
nus sanctificator Israel, cum fuerit sanctifi-
catio mea in medio eorum in perpetuum.

Cap. XXXVIII

1Et factus est sermo Domini ad me, di-
cens: 2Fili hominis pone faciem tuam
contra Gog, terram Magog, principem
capitis Mosoch, et Thubal: et vaticinare de
eo, 3et dices ad eum: Haec dicit Dominus
Deus: Ecce ego ad te Gog principem ca-
pitis Mosoch et Thubal, 4et circumagam
te, et ponam frenum in maxillis tuis: et edu-
cam te, et omnem exercitum tuum, equos
et equites vestitos loricis universos, multi-
tudinem magnam, hastam et clypeum arri-
pientium et gladium. 5Persae, Aethiopes,
et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.
6Gomer, et universa agmina eius, domus
Thogorma, latera aquilonis, et totum ro-
bur eius, populique multi tecum. 7Praepara, et
instrue te, et omnem multitudinem tuam,
quae coacervata est ad te: et esto eis in prae-
ceptum. 8Post dies multos visitaberis: in
novissimo annorum venies ad terram, quae
reversa est a gladio, et congregata est de
populis multis ad montes Israel, qui fuerunt
deserti iugiter: haec de populis educta est,
et habitabunt in ea confidenter universi.
9Ascendens autem quasi tempestas venies,
et quasi nubes, ut operias terram tu, et om-
nia agmina tua, et populi multi tecum. 10Haec
dicit Dominus Deus: In die illa ascendent
sermones super cor tuum, et cogitabis cogi-
tationem pessimam: 11et dices: Ascendam ad
terram absque muro: veniam ad quiescentes,
habitantesque secure: hi omnes habitant sine
muro, vectes, et portae non sunt eis: 12Ut di-
ripias spolia, et invadas praedam, ut inferas
manum tuam super eos, qui deserti fuerant,
et postea restituti, et super populum, qui est
congregatus ex gentibus, qui possidere coe-


pagina successiva »