
singula latera, ut mittantur in eos vestes, et
altare portetur. 5Ipsos quoque vestes fa-
cies de lignis setim, et inaurabis. 6Ponesque
altare contra velum, quod ante arcam pendet
testimoni coram propitiatorio quo tegitur
testimoniu, ubi loquar tibi. 7Et adolebit
incensum super eo Aaron, suave fragrans,
mane. Quando componet lucernas, incen-
det illud: 8et quando collocabit eas ad ve-
sperum, uret thymiama sempiternum coram
Domino in generationes vestras. 9Non of-
feretis super eo thymiama compositionis
alterius, nec oblationem, et victimam, nec
libabitis libamina. 10Et deprecabitur Aaron
super cornua eius semel per annum, in san-
guine quod oblatum est pro peccato, et
placabit super eo in generationibus vestris.
Sanctum sanctorum erit Domino. 11Locu-
tusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12Quan-
do tuleris summam filiorum Israel iuxta nu-
merum, dabunt singuli pretium pro ani-
mabuus suis Domino, et non erit plaga in
eis, cum fuerint recensiti. 13Hoc autem dabit
omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli
iuxta mensuram templi. Siclus viginti obo-
los habet. Media pars sicli offeretur Domi-
no. 14Qui habetur in numero, a viginti an-
nis et supra, dabit pretium. 15Dives non ad-
det ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
16Susceptamque pecuniam, quae collata est a
filiis Israel, trades in usus tabernaculi testi-
monii, ut sit monumentum eorum coram
Domino, et propitietur animabus eorum.
17Locutusque est Dominus ad Moysen, di-
cens: 18Facies et labrum aeneum cum basi
sua ad lavandum: ponesque illud inter taber-
naculum testimonii et altare. Et missa aqua,
19lavabunt in ea Aaron, et filii eius manus
suas ac pedes, 20quando ingressuri sunt ta-
bernaculum testimonii, et quando accessuri
sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama
Domino, 21ne forte moriantur. Legittimum
sempiternum erit ipsi, et semini eius per suc-
cessiones. 22Locutusque est Dominus ad Moy-
sen, 23dicens: Sume tibi aromata, primae myr-
rhae et electa quingentos siclos, et cinnamo-
mi medium, id est, ducentos quinquaginta
siclos, calami similiter ducentos quinqua-
ginta, 24casiae autem quingentos siclos in pon-
dere sanctuarii, olei de olivetis mensuram
hin: 25faciesque unctionis oleum sanctum, un-
guentum compositum opere unguentarii,
26et unges ex eo tabernaculum testimonii, et
arcam testamenti, 27mensamque cum vasis suis,
candelabrum, et utensilia eius, altaria thy-
miamatis, 28et holocausti, et universam su-
pellectilem quae ad cultum eorum pertinet.
29Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta san-
ctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30Aaron et filios eius unges, sactificabisque
eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 31Filiis
quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis
sanctum erit mihi in generationes vestras.
32Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta
compositionem eius non facietis aliud, quia
sanctificatum est, et sanctum erit vobis. 33Ho-
mo quicumque tale composuerit, et dede-
rit ex eo, alieno, exterminabitur de populo
suo. 34Dixitque Dominus ad Moysen: Sume
tibi aromata, stacten et onycha, galbanum
boni odoris, et thus lucidissimum, aequalis
ponderis erunt omnia: 35faciesque thymiama
compositum opere unguentarii, mixtum di-
ligenter, et purum, et sanctificatione dignis-
simum. 36Cumquem in tenuissimum pulverem
universa contuderis, pones ex eo coram ta-
bernaculo testimonii, in quo loco apparebo
tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymia-
ma. 37Talem compositionem non facietis
in usus vestros, quia sanctum est Domino.
38Homo quicumque fecerit simile, ut odore
illius perfruatur, peribit de populis suis.
Cap. XXXI
1Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens: 2Ecce, vocavi ex nomine Beseleel
filium Uri filii Hur de tribu Iuda, 3et implevi
cum spiritu Dei, sapientia, et intelligentia,
et scientia in omni opere, 4ad excogitandum
quidquid fabrefieri potest ex auro, et argen-
to, et aere, 5marmore, et gemmis, et diversi-
tate lignorum. 6Dedique ei socium Ooliab fi-
lium Achisamech de tribu Dan. Et in corde
omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant
pagina successiva »