
Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Na-
buchodonosor regem Babylonis ab aqui-
lone regem regum, cum equis, et curribus,
et equitibus, et coetu, populoque magno.
8Filias tuas, quae sunt in agro, gladio inter-
ficiet: et circumdabit te munitionibus, et
comportabit aggerem in gyro: et elevabit
contra te clypeum. 9Et vineas, et arietes
temperabit in muros tuos, et turres tuas de-
struet in armatura sua. 10Inundatione equo-
rum eius operiet te pulvis eorum: a sonitu
equitum, et rotarum, et curruum movebun-
tur muri tui, cum ingressus fuerit portas
tuas quasi per introitum urbis dissipatae.
11Ungulis equorum suorum conculcabit om-
nes plateas tuas: populum tuum gladio cae-
det, et statuae tuae nobiles in terram cor-
ruent. 12Vastabunt opes tuas, diripient ne-
gotiationes tuas: et destruent muros tuos,
et domos tuas praeclaras subvertent: et la-
pides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum
in medio aquarum ponent. 13Et quiescere
faciam multitudinem canticorum tuorum,
et sonitus cithararum tuarum non audietur
amplius. 14Et dabo te in limpidissimam pe-
tram, siccatio sagenarum eris, nec aedifica-
beris ultra: quia ego locutus sum, ait Do-
minus Deus. 15Haec dicit Dominus Deus
Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae,
et gemitu interfectorum tuorum cum oc-
cisi fuerint in medio tui commovebuntur
insulae? 16Et descendent de sedibus suis om-
nes principes maris: et auferent exuvias suas,
et vestimenta sua varia abiicient, et induen-
tur stupore: in terra sedebunt, et attoniti su-
per repentino casu tuo admirabuntur. 17Et
assumentes super te lamentum, dicent tibi:
Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs
inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habi-
tatoribus tuis, quos formidabant universi?
18Nunc stupebunt naves in die pavoris tui:
et turbabuntur insulae in mari, eo quod
nullus egrediatur ex te. 19Quia haec dicit
Dominus Deus: Cum dedero te urbem de-
solatam sicut civitates, quae non habitan-
tur: et adduxero super te abyssum, et ope-
ruerint te aquae multae: 20Et detraxero te cum
his, qui descendunt in lacum ad populum
sempiternum, et collocavero te in terra no-
vissima sicut solitudines veteres cum his,
qui deducuntur in lacum, ut non habiteris:
porro cum dedero gloriam in terra viven-
tium, 21in nihilum redigam te, et non eris,
et requisita non invenieris ultra in sempi-
ternum, dicit Dominus Deus.
Cap. XXVII
1Et factum est verbum Domini ad me,
dicens: 2Tu ergo fili hominis assu-
me super Tyrum lamentum: 3Et dices Ty-
ro, quae habitat in introitu maris, negotia-
tioni populorum ad insulas multas: Haec di-
cit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Per-
fecti decoris ego sum, 4et in corde maris si-
ta. Finitimi tui, qui te aedificaverunt, im-
pleverunt decorem tuum: 5abietibus de Sa-
nir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis
maris: cedrum de Libano tulerunt ut face-
rent tibi malum. 6Quercus de Basan dola-
verunt in remos tuos: et transtra tua fece-
runt tibi ex ebore Indico, et praetoriola de
insulis Italiae. 7Byssus varia de Aegypto te-
xta est tibi in velum ut poneretur in malo:
hyacinthus, et purpura de insulis Elisa facta
sunt operimentum tuum. 8Habitatores Si-
donis, et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes
tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. 9Se-
nes Giblii, et prudentes eius habuerunt nau-
tas ad ministerium variae supellectilis tuae:
omnes naves maris, et nautae earum fue-
runt in populo negotiationis tuae. 10Persae,
et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri
bellatores tui: clypeum, et galeam suspen-
derunt in te pro ornatu tuo. 11Filii Aradii
cum exercitu tuo erant super muros tuos in
circuitu: sed et Pigmaei, qui erant in turri-
bus tuis, pharetras suas suspenderunt in mu-
ris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pul-
chritudinem tuam. 12Carthaginenses nego-
tiatores tui, a multitudine cunctarum divi-
tiarum, argento, ferro, stanno, plumboque re-
pleverunt nundinas tuas. 13Graecia, Thu-
bal, et Mosoch, ipsi institores tui: manci-
pia, et vasa aerea advexerunt populo tuo.
pagina successiva »