
feci: ora amictu non velabitis, et cibos lu-
gentium non comedetis. 23Coronas habe-
bitis in capitibus vestris, et calceamenta in
pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed
tabescetis in iniquitatibus vestris, et unus-
quisque gemet ad fratrem suum. 24Eritque
Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia,
quae fecit, facietis cum venerit istud: et scie-
tis quia ego Dominus Deus. 25Et tu fili ho-
minis ecce in die, qua tollam ab eis forti-
tudinem eorum, et gaudium dignitatis, et
desiderium oculorum eorum, super quo re-
quiescunt animae eorum, filios, et filias eo-
rum: 26In die illa cum venerit fugiens ad
te, ut annunciet tibi: 27In die, inquam, illa
aperietur os tuum cum eo, qui fugit: et lo-
queris, et non silebis ultra: erisque eis in por-
tentum, et scietis quia ego Dominus.
Cap. XXV
1Et factus est sermo Domini ad me, di-
cens: 2Fili hominis pone faciem tuam
contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
3Et dices filiis Ammon: Audite verbum Do-
mini Dei: Haec dicit Dominus Deus: Pro
eo quod dixisti: Euge, euge super sanctua-
rium meum, quia pollutum est: et super
terram Israel, quoniam desolata est: et super
domum Iuda, quoniam ducti sunt in capti-
vitatem: 4Idcirco ego tradam te filiis orien-
talibus in haereditatem, et collocabunt cau-
las suas in te, et ponent in te tentoria sua:
ipsi comedent fruges tuas: et ipsi bibent lac
tuum. 5Daboque Rabbath in habitaculum
camelorum, et filios Ammon in cubile pe-
corum: et scietis quia ego Dominus. 6Quia
haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plau-
sisti manu et percussisti pede, et gavisa es
ex toto affectu super terram Israel: 7idcirco
ecce ego extendam manum meam super te, et
tradam te in direptionem gentium, et inter-
ficiam te de populis, et perdam de terris, et
conteram: et scies quia ego Dominus. 8Haec
dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt
Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes,
domus Iuda: 9idcirco ecce ego aperiam hu-
merum Moab de civitatibus, de civitatibus,
inquam, eius, et de finibus eius inclytas terrae
Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
10filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo
eam in haereditatem: ut non sit ultra memo-
ria filiorum Ammon in gentibus. 11Et in
Moab faciam iudicia: et scient quia ego Do-
minus. 12Haec dicit Dominus Deus: Pro eo
quod fecit Idumaea ultionem ut se vindica-
ret de filiis Iuda, peccavitque delinquens, et
vindictam expetivit de eis; 13idcirco haec dicit
Dominus Deus: Extendam manum meam
super Idumaeam, et auferam de ea hominem,
et iumentum, et faciam eam desertam ab
austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
14Et dabo ultionem meam super Idumaeam
per manum populi mei Israel: et facient in
Edom iuxta iram meam, et furorem meum:
et scient vindictam meam, dicit Dominus
Deus. 15Haec dicit Dominus Deus: Pro eo
quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti
se sunt toto animo, interficientes, et implen-
tes inimicitias veteres: 16propterea haec dicit
Dominus Deus: Ecce ego extendam manum
meam super Palaestinos, et interficiam in-
terfectores, et perdam reliquias maritimae
regionis: 17faciamque in eis ultiones magnas ar-
guens in furore: et scient quia ego Dominus,
cum dedero vindictam meam super eos.
Cap. XXVI
1Et factum est in undecimo anno, pri-
ma mensis, factus est sermo Domini ad
me, dicens: 2Fili hominis, pro eo quod dixit
Tyrus de Ierusalem: Euge confractae sunt
portae populorum, conversa est ad me: im-
plebor, deserta est. 3Propterea haec dicit
Dominus Deus: Ecce ego super te Tyre, et
ascendere faciam ad te gentes multas, sicut
ascendit mare fluctuans. 4Et dissipabunt
muros Tyri, et destruent turres eius: et ra-
dam pulverem eius de ea, et dabo eam in
limpidissimam petram. 5Siccatio sagena-
rum erit in medio maris, quia ego locutus
sum, ait Dominus Deus: et erit in direptio-
nem gentibus. 6Filiae quoque eius, quae sunt
in agro, gladio interficientur: et scient quia
ego Dominus. 7Quia haec dicit Dominus
pagina successiva »