
ornata es mundo muliebri. 41Sedisti in lecto
pulcherrimo, et mensa ornata est ante te:
thymiama meum, et unguentum meum po-
suisti super eam. 42Et vox multitudinis exul-
tantis erat in ea: et in viris, qui de multi-
tudine hominum adducebantur, et venie-
bant de deserto, posuerunt armillas in ma-
nibus eorum, et coronas speciosas in capi-
tibus eorum. 43Et dixi ei, quae attrita est in
adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatio-
ne sua etiam haec. 44Et ingressi sunt ad eam
quasi ad mulierem meretricem: sic ingre-
diebantur ad Oollam, et Oolibam mulieres
nefarias. 45Viri ergo iusti sunt: hi iudicabunt
eas iudicio adulterarum, et iudicio effunden-
tium sanguinem: quia adulterae sunt, et san-
guis in manibus earum. 46Haec enim dicit
Dominus Deus: Adduc ad eas multitudi-
nem, et trade eas in tumultum, et in ra-
pinam: 47Et lapidentur lapidibus populo-
rum, et confodiantur gladiis eorum: fi-
lios, et filias earum interficient, et domos
earum igne succendent. 48Et auferam sce-
lus de terra, et discent omnes mulieres ne
faciant secundum scelus earum. 49Et da-
bunt scelus vestrum super vos, et peccata
idolorum vestrorum portabitis: et scietis
quia ego Dominus Deus.
Cap. XXIV
1Et factum est verbum Domini ad me in
anno nono, in mense decimo, decima
die mensis, dicens: 2Fili hominis scribe tibi
nomen diei huius, in qua confirmatus est
rex Babylonis adversum Ierusalem hodie.
3Et dices per proverbium ad domum irri-
tatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec
dicit Dominus Deus: Pone ollam: pone, in-
quam, et mitte in eam aquam. 4Congere
frusta eius in eam, omnem partem bonam,
femur et armum, electa et ossibus plena.
5Pinguissimum pecus assume, compone
quoque strues ossium sub ea: efferbuit co-
ctio eius, et discocta sunt ossa illius in medio
eius. 6Propterea haec dicit Dominus Deus:
Vae civitati sanguinum, ollae, cuius rubigo
in ea est, et rubigo eius non exivit de ea:
per partes et per partes suas eiice eam, non
cecidit super eam sors. 7Sanguis enim eius
in medio eius est; super limpidissimam pe-
tram effudit illum: non effudit illum super
terram ut possit operiri pulvere. 8Ut super-
inducerem indignationem meam, et vindi-
cta ulciscerer: dedi sanguinem eius super
petram limpidissimam, ne operiretur. 9Pro-
pterea haec dicit Dominus Deus: Vae civi-
tati sanguinum, cuius ego grandem faciam
pyram. 10Congere ossa, quae igne succen-
dam: consumentur carnes, et coquetur uni-
versa compositio, et ossa tabescent. 11Pone
quoque eam super prunas vacuam, ut inca-
lescat, et liquefiat aes eius: et confletur in
medio eius inquinamentum eius, et consu-
matur rubigo eius: 12multo labore sudatum
est, et non exivit de ea nimia rubigo eius,
neque per ignem. 13Immunditia tua exe-
crabilis: quia mundare te volui, et non es
mundata a sordibus tuis: sed nec munda-
beris prius, donec quiescere faciam indigna-
tionem meam in te. 14Ego Dominus locu-
tus sum: Veniet, et faciam: non transeam, nec
parcam, nec placabor: iuxta vias tuas, et iu-
xta adinventiones tuas iudicabo te, dicit
Dominus. 15Et factum est verbum Domini
ad me, dicens: 16Fili hominis, ecce ego tollo
a te desiderabile oculorum tuorum in pla-
ga: et non planges, neque plorabis, neque
fluent lacrimae tuae. 17Ingemisce tacens, mor-
tuorum luctum non facies: corona tua cir-
cumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt
in pedibus tuis, nec amictu ora velabis, nec
cibos lugentium comedes. 18Locutus sum
ergo ad populum mane, et mortua est
uxor mea vespere: fecique mane sicut prae-
ceperat mihi. 19Et dixit ad me populus: Qua-
re non indicas nobis quid ista significent,
quae tu facis? 20Et dixi ad eos: Sermo Do-
mini factus est ad me, dicens: 21Loquere do-
mui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce
ego polluam sanctuarium meum, super-
biam imperii vestri, et desiderabile oculo-
rum vestrorum, et super quo pavet anima
vestra: filii vestri, et filiae vestrae, quas re-
liquistis, gladio cadent. 22Et facietis sicut
pagina successiva »