La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Eph » Biblia Vulgata (1592) - p. 793


23Et ascendit gloria Domini de medio civi-
tatis, stetitque super montem, qui est ad orien-
tem urbis. 24Et spiritus levavit me, addu-
xitque in Chaldaeam ad transmigrationem,
in visione in spiritu Dei: et sublata est a me
visio, quam videram. 25Et locutus sum ad
transmigrationem omnia verba Domini
quae ostenderat mihi.

Cap. XII

1Et factus est sermo Domini ad me, di-
cens: 2Fili hominis in medio domus
exasperantis tu habitas: qui oculos habent
ad videndum, et non vident: et aures ad au-
diendum, et non audiunt: quia domus ex-
asperans est. 3Tu ergo fili hominis, fac tibi
vasa transmigrationis, et transmigrabis per
diem coram eis: transmigrabis autem de
loco tuo ad locum alterum in conspectu
eorum, si forte aspiciant: quia domus exa-
sperans est. 4Et efferes foras vasa tua quasi
vasa transmigrantis per diem in conspectu
eorum: tu autem egredieris vespere coram
eis, sicut egreditur migrans. 5Ante oculos
eorum perfode tibi parietem: et egredieris
per eum. 6In conspectu eorum in humeris
portaberis; in caligine effereris: faciem tuam
velabis, et non videbis terram: quia porten-
tum dedi te domui Israel. 7Feci ergo sicut
praeceperat mihi Dominus: vasa mea pro-
tuli quasi vasa transmigrantis per diem: et
vespere perfodi mihi parietem manu: et
in caligine egressus sum, in humeris porta-
tus in conspectu eorum. 8Et factus est ser-
mo Domini mane ad me, dicens: 9Fili ho-
minis, numquid non dixerunt ad te domus
Israel, domus exasperans: Quid tu facis?
10Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Su-
per ducem onus istud, qui est in Ierusalem,
et super omnem domum Israel, quae est in
medio eorum. 11Dic: Ego portentum ve-
strum: quomodo feci, sic fiet illis: in trans-
migrationem, et in captivitatem ibunt. 12Et
dux, qui est in medio eorum, in humeris
portabitur, in caligine egredietur: parietem
perfodient ut educant eum: facies eius ope-
rietur, ut non videat oculo terram. 13Et ex-
tendam rete meum super eum, et capietur
in sagena mea: et adducam eum in Baby-
lonem in terram Chaldaeorum: et ipsam
non videbit, ibique morietur. 14Et omnes, qui
circa eum sunt, praesidium eius, et agmina
eius dispergam in omnem ventum: et gla-
dium evaginabo post eos. 15Et scient quia
ego Dominus, quando dispersero illos in
gentibus, et disseminavero eos in terris.
16Et relinquam ex eis viros paucos a gladio,
et fame, et pestilentia: ut enarrent omnia
scelera eorum in gentibus, ad quas ingre-
dientur: et scient quia ego Dominus. 17Et
factus est sermo Domini ad me, dicens: 18Fi-
li hominis, panem tuum in conturbatione
comede: sed et aquam tuam in festinatio-
ne, et moerore bibe. 19Et dices ad populum
terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui
habitant in Ierusalem in terra Israel: Pa-
nem suum in sollicitudine comedent, et
aquam suam in desolatione bibent: ut deso-
letur terra a multitudine sua, propter ini-
quitatem omnium, qui habitant in ea. 20Et
civitates, quae nunc habitantur, desolatae
erunt, terraque deserta: et scietis quia ego
Dominus. 21Et factus est sermo Domini ad
me, dicens: 22Fili hominis, quod est prover-
bium istud vobis in terra Israel? Dicentium:
In longum differentur dies, et peribit om-
nis visio. 23Ideo dic ad eos: Haec dicit Do-
minus Deus: Quiescere faciam proverbium
istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel:
et loquere ad eos quod appropinquaverint
dies, et sermo omnis visionis. 24Non enim
erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio
ambigua in medio filiorum Israel. 25Quia
ego Dominus loquar: et quodcumque lo-
cutus fuero verbum, fiet, et non prolon-
gabitur amplius: sed in diebus vestris do-
mus exasperans loquar verbum, et faciam
illud, dicit Dominus Deus. 26Et factus est
sermo Domini ad me, dicens: 27Fili homi-
nis, ecce domus Israel dicentium: Visio,
quam hic videt, in dies multos: et in tem-
pora longa iste prophetat. 28Propterea dic
ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non pro-
longabitur ultra omnis sermo meus: ver-


pagina successiva »