La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 786


cum fieret vox super firmamentum, quod
erat super caput eorum, stabant, et sub-
mittebant alas suas. 26Et super firmamen-
tum, quod erat imminens capiti eorum,
quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo
throni: et super similitudinem throni, si-
militudo quasi aspectus hominis desuper.
27Et vidi quasi speciem electri, velut aspe-
ctum ignis, intrinsecus eius per circuitum:
a lumbis eius et desuper, et a lumbis eius
usque deorsum, vidi quasi speciem ignis
splendentis in circuitu: 28Velut aspectum
arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic
erat aspectus splendoris per gyrum.

Cap. II

1Haec visio similitudinis gloriae Domi-
ni. Et vidi, et cecidi in faciem meam,
et audivi vocem loquentis. Et dixit ad me:
Fili hominis sta super pedes tuos, et lo-
quar tecum. 2Et ingressus est in me spi-
ritus postquam locutus est mihi, et statuit
me supra pedes meos: et audivi loquen-
tem ad me, 3et dicentem: Fili homi-
nis, mitto ego te ad filios Israel, ad gen-
tes apostatrices, quae recesserunt a me: ip-
si, et patres eorum praevaricati sunt pa-
ctum meum usque ad diem hanc. 4Et filii
dura facie, et indomabili corde sunt, ad
quos ego mitto te: et dices ad eos: Haec
dicit Dominus Deus: 5Si forte vel ipsi au-
diant, et si forte quiescant, quoniam do-
mus exasperans est: et scient quia prophe-
ta fuerit in medio eorum. 6Tu ergo fili
hominis ne timeas eos, neque sermones
eorum metuas: quoniam increduli, et
subversores sunt tecum, et cum scorpio-
nibus habitas. Verba eorum ne timeas, et
vultus eorum ne formides: quia domus
exasperans est. 7Loqueris ergo verba mea
ad eos, si forte audiant, et quiescant:
quoniam irritatores sunt. 8Tu autem fi-
li hominis audi quaecumque loquor ad te:
et noli esse exasperans sicut domus exaspe-
ratrix est: aperi os tuum, et comede quae-
cumque ego do tibi. 9Et vidi, et ecce
manus missa ad me, in qua erat involutus
liber: et expandit illum coram me, qui e-
rat scriptus intus, et foris: et scriptae
erant in eo lamentationes, et carmen,
et vae.

Cap. III

1Et dixit ad me: Fili hominis quodcum-
que inveneris comede: comede volu-
men istud, et vadens loquere ad filios Is-
rael. 2Et aperui os meum, et cibavit me
volumine illo: 3et dixit ad me: Fili homi-
nis venter tuus comedet, et viscera tua
complebuntur volumine isto, quod ego do
tibi. Et comedi illud: et factum est in ore
meo sicut mel dulce. 4Et dixit ad me: Fi-
li hominis vade ad domum Israel, et lo-
queris verba mea ad eos. 5Non enim ad
populum profundi sermonis, et ignotae lin-
guae tu mitteris ad domum Israel: 6neque
ad populos multos profundi sermonis, et
ignotae linguae, quorum non possis audire
sermones: et si ad illos mittereris, ipsi au-
dirent te. 7Domus autem Israel nolunt
audire te: quia nolunt audire me: omnis
quippe domus Israel attrita fronte est, et
duro corde. 8Ecce dedi faciem tuam va-
lentiorem faciebus eorum, et frontem
tuam duriorem frontibus eorum. 9Ut
adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam:
ne timeas eos, neque metuas a facie eo-
rum: quia domus exasperans est. 10Et di-
xit ad me: Fili hominis omnes sermones
meos, quos ego loquor ad te, assume in
corde tuo, et auribus tuis audi: 11Et vade
ingredere ad transmigrationem, ad filios
populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis:
Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant,
et quiescant. 12Et assumpsit me spiritus,
et audivi post me vocem commotionis ma-
gnae: Benedicta gloria Domini de loco
suo, 13et vocem alarum animalium percu-
tientium alteram ad alteram, et vocem ro-
tarum sequentium animalia, et vocem com-
motionis magnae. 14Spiritus quoque leva-
vit me, et assumpsit me: et abii amarus in
indignatione spiritus mei: manus enim
Domini erat mecum, confortans me. 15Et


pagina successiva »