La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 783


56Non a furibus, neque a latronibus se li-
berabunt dii lignei, et lapidei, et inaura-
ti, et inargentati, quibus hi, qui fortiores
sunt, 57 aurum, et argentum, et vestimentum,
quo operti sunt, auferent illis, et abibunt,
nec sibi auxilium ferent. 58Itaque melius est
esse regem ostentantem virtutem suam: aut
vas in domo utile, in quo gloriabitur qui
possidet illud: vel ostium in domo, quod
custodit quae in ipsa sunt, quam falsi dii.
59Sol quidem, et luna, ac sidera cum sint
splendida, et emissa ad utilitates, obau-
diunt. 60Similiter et fulgur cum apparue-
rit, perspicuum est: id ipsum autem et spi-
ritus in omni regione spirat. 61Et nubes,
quibus cum imperatum fuerit a Deo peram-
bulare universum orbem, perficiunt quod
imperatum est eis. 62Ignis etiam missus de-
super ut consumat montes, et silvas, facit
quod praeceptum est ei. Haec autem neque
speciebus, neque virtutibus uni eorum si-
milia sunt. 63Undeneque existimandum est,
neque dicendum, illos esse deos, quando
non possunt neque iudicium iudicare, ne-
que quidquam facere hominibus. 64Scientes
itaque quia non sunt dii, ne ergo timueri-
tis eos. 65Neque enim regibus maledicent,
neque benedicent. 66Signa etiam in caelo
gentibus non ostendunt, neque ut sol lu-
cebunt, neque illuminabunt ut luna. 67Be-
stiae meliores sunt illis, quae possunt fuge-
re sub tectum, ac prodesse sibi. 68Nullo ita-
que modo nobis est manifestum quia sunt
dii: propter quod ne timeatis eos. 69Nam
sicut in cucumerario formido nihil custo-
dit: ita sunt dii illorum lignei, et argentei,
et inaurati. 70Eodem modo et in horto spi-
na alba, supra quam omnis avis sedet. Si-
militer et mortuo proiecto in tenebris simi-
les sunt dii illorum lignei, et inaurati, et
inargentati: 71A purpura quoque et muri-
ce, quae supra illos tineant, scietis itaque
quia non sunt dii. Ipsi etiam postremo co-
meduntur, et erunt opprobrium in regione.
72Melior est homo iustus, qui non habet si-
mulachra: nam erit longe ab opprobriis.


pagina successiva »