La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 759


niam tuam, et ululatus tuus replevit terram:
quia fortis impegit in fortem, et ambo pa-
riter conciderunt. 13Verbum quod locutus
est Dominus ad Ieremiam prophetam, su-
per eo quod venturus esset Nabuchodo-
nosor rex Babylonis et percussurus terram
Aegypti: 14Annunciate Aegypto, et auditum
facite in Magdalo, et resonet in Memphis,
et in Taphnis, dicite: Sta, et praepara te: quia
devorabit gladius ea, quae per circuitum
tuum sunt. 15Quare computruit fortis tuus?
Non stetit: quoniam Dominus subvertit
eum. 16Multiplicavit ruentes, ceciditque vir
ad proximum suum: et dicent: Surge, et
revertamur ad populum nostrum, et ad ter-
ram nativitatis nostrae, a facie gladii co-
lumbae. 17Vocate nomen Pharaonis regis
Aegypti, tumultum adduxit tempus. 18Vi-
vo ego (inquit rex Dominus exercituum
nomen eius) quoniam sicut Thabor in
montibus, et sicut Carmelus in mari, ve-
niet. 19Vasa transmigrationis fac tibi habi-
tatrix filia Aegypti: quia Memphis in soli-
tudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis e-
rit. 20Vitula elegans atque formosa Aegyptus:
stimulator ab aquilone veniet ei. 21Merce-
narii quoque eius, qui versabantur in me-
dio eius quasi vituli saginati versi sunt, et
fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia
dies interfectionis eorum venit super eos,
tempus visitationis eorum. 22Vox eius quasi
aeris sonabit: quoniam cum exercitu prope-
rabunt, et cum securibus venient ei, quasi
caedentes ligna. 23Succiderunt saltum eius,
ait Dominus, qui supputari non potest:
multiplicati sunt super locustas, et non est
eis numerus. 24Confusa est filia Aegypti,
et tradita in manu populo aquilonis. 25Di-
xit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce
ego visitabo super tumultum Alexandriae,
et super Pharaonem, et super Aegyptum,
et super deos eius, et super reges eius, et
super Pharaonem, et super eos, qui confi-
dunt in eo. 26Et dabo eos in manu quae-
rentium animam eorum, et in manu Nabu-
chodonosor regis Babylonis, et in manus
servorum eius: et post haec habitabitur si-
cut diebus pristinis, ait Dominus. 27Et tu
ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas
Israel: quia ecce ego salvum te faciam de
longinquo, et semen tuum de terra capti-
vitatis tuae: et revertetur Iacob, et requie-
scet, et prosperabitur: et non erit qui ex-
terreat eum. 28Et tu noli timere serve meus
Iacob, ait Dominus: quia tecum ego sum,
quia ego consumam cunctas gentes, ad
quas eieci te: te vero non consumam, sed
castigabo te in iudicio, nec quasi innocen-
ti parcam tibi.

Cap. XLVII

1Quod factum est verbum Domini ad
Ieremiam prophetam contra Palae-
stinos, antequam percuteret Pharao Ga-
zam: 2Haec dicit Dominus: Ecce aquae a-
scendunt ab aquilone, et erunt quasi tor-
rens inundans, et operient terram, et ple-
nitudinem eius, urbem et habitatores eius:
clamabunt homines, et ululabunt omnes
habitatores terrae 3a strepitu pompae ar-
morum, et bellatorum eius, a commotione
quadrigarum eius, et multitudine rotarum
illius. Non respexerunt patres filios mani-
bus dissolutis, 4pro adventu diei, in quo va-
stabuntur omnes Philisthiim, et dissipabi-
tur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis
auxiliis suis: depopulatus est enim Domi-
nus Palaestinos, reliquias insulae Cappado-
ciae. 5Venit calvitium super Gazam: con-
ticuit Ascalon, et reliquiae vallis earum,
usquequo concideris? 6O mucro Domini
usquequo non quiesces? Ingredere in va-
ginam tuam, refrigerare, et sile. 7Quomo-
do quiescet cum Dominus praeceperit ei
adversus Ascalonem, et adversus mariti-
mas eius regiones, ibique condixerit illi?

Cap. XLVIII

1Ad Moab haec dicit Dominus exerci-
tuum, Deus Israel: Vae super Nabo, quo-
niam vastata est, et confusa: capta est Caria-
thaim, confusa est fortis, et tremuit. 2Non
est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon:
cogitaverunt malum. Venite, et disperdamus


pagina successiva »