
Cap. XXXVI
1Et factum est in anno quarto Ioakim
filii Iosiae regis Iuda: factum est verbum
hoc ad Ieremiam a Domino, dicens: 2Tolle
volumen libri, et scribes in eo omnia verba,
quae locutus sum tibi adversum Israel et Iu-
dam, et adversum omnes gentes: a die, qua
locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad
diem hanc: 3Si forte audiente domo Iuda uni-
versa mala, quae ego cogito facere eis, rever-
tatur unusquisque a via sua pessima: et
propitius ero iniquitati, et peccato eorum.
4Vocavit ergo Ieremias Baruch filium Ne-
riae: et scripsit Baruch ex ore Ieremiae om-
nes sermones Domini, quos locutus est ad
eum, in volumine libri: 5et praecepit Ieremias
Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo
ingredi domum Domini. 6Ingredere ergo
tu, et lege de volumine, in quo scripsisti
ex ore meo verba Domini, audiente popu-
lo in domo Domini in die ieiunii: insuper
et audiente universo Iuda, qui veniunt de
civitatibus suis, leges eis: 7Si forte cadat
oratio eorum in conspectu Domini, et rever-
tatur unusquisque a via sua pessima: quo-
niam magnus furor et indignatio est, quam
locutus est Dominus adversus populum
hunc. 8Et fecit Baruch filius Neriae iuxta
omnia, quae praeceperat ei Ieremias pro-
pheta, legens ex volumine sermones Do-
mini in domo Domini. 9Factum est autem
in anno quinto Ioakim filii Iosiae regis Iu-
da, in mense nono: praedicaverunt ieiunium
in conspectu Domini omni populo in Ie-
rusalem, et universae multitudini, quae con-
fluxerat de civitatibus Iuda in Ierusalem.
10Legitque Baruch ex volumine sermones Ie-
remiae in domo Domini, in gazophylacio
Gamariae filii Saphan scribae, in vestibulo
superiori, in introitu portae novae domus
Domini, audiente omni populo. 11Cumque
audisset Michaeas filius Gamariae filii Sa-
phan omnes sermones Domini ex libro:
12descendit in domum regis ad gazophyla-
cium scribae: et ecce ibi omnes principes
sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius
Semeiae, et Elnathan filius Achobor, et Ga-
marias filius Saphan, et Sedecias filius Ha-
naniae, et universi principes: 13et nuncia-
vit eis Michaeas omnia verba, quae audivit
legente Baruch ex volumine in auribus po-
puli. 14Miserunt itaque omnes principes ad
Baruch, Iudi filium Nathaniae filii Sele-
miae filii Chusi, dicentes: Volumen, ex quo
legisti audiente populo, sume in manu
tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Ne-
riae volumen in manu sua, et venit ad eos.
15Et dixerunt ad eum: Sede, et lege haec
in auribus nostris. Et legit Baruch in auri-
bus eorum. 16Igitur cum audissent omnia
verba, obstupuerunt unusquisque ad pro-
ximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nun-
ciare debemus regi omnes sermones istos.
17Et interrogaverunt eum, dicentes: Indi-
ca nobis quomodo scripsisti omnes ser-
mones istos ex ore eius. 18Dixit autem eis
Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi le-
gens ad me omnes sermones istos: et ego
scribebam in volumine atramento. 19Et di-
xerunt principes ad Baruch: Vade, et ab-
scondere tu et Ieremias, et nemo sciat ubi
sitis. 20Et ingressi sunt ad regem in atrium:
porro volumen commendaverunt in gazo-
phylacio Elisamae scribae: et nunciaverunt
audiente rege omnes sermones. 21Misitque rex
Iudi ut sumeret volumen: qui tollens illud
de gazophylacio Elisamae scribae, legit au-
diente rege, et universis principibus, qui sta-
bant circa regem. 22Rex autem sedebat in
domo hiemali in mense nono: et posita
erat arula coram eo plena prunis. 23Cumque
legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, sci-
dit illud scalpello scribae, et proiecit in
ignem, qui erat super arulam donec consu-
meretur omne volumen igni, qui erat in a-
rula. 24Et non timuerunt, neque sciderunt
vestimenta sua rex, et omnes servi eius, qui
audierunt universos sermones istos. 25Ve-
rumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gama-
rias contradixerunt regi ne combureret li-
brum: et non audivit eos. 26Et praecepit rex
Ieremiel filio Amelech, et Saraiae filio Ez-
riel, et Selemiae filio Abdeel ut compre-
pagina successiva »